Si quis in hoc artem populo non novit amandi,
Hoc legat et lecto carmine doctus amet.
Arte citae veloque rates remoque moventur,
Arte leves currus; arte regendus Amor.
Curribus Automedon lentisque erat aptus habenis,
Tiphys in Haemonia puppe magister erat;
Me Venus artificem tenero praefecit Amori?
Tiphys et Automedon dicar Amoris ego.
Ille quidem ferus est et qui mihi saepe repugnet?
Sed puer est, aetas mollis et apta regi.
Phillyrides puerum cithara perfecit Achillem
Atque animos placida contudit arte feros.
Qui totiens socios, totiens exterruit hostes,
Creditur annosum pertimuisse senem?
Quas Hector sensurus erat, poscente magistro
Verberibus iussas praebuit ille manus.
Aeacidae Chiron, ego sum praeceptor Amoris?
Saevus uterque puer, natus uterque dea.
Sed tamen et tauri cervix oneratur aratro,
Frenaque magnanimi dente teruntur equi;
Et mihi cedet Amor, quamvis mea vulneret arcu
Pectora, iactatas excutiatque faces?
Quo me fixit Amor, quo me violentius ussit,
Hoc melior facti vulneris ultor ero.
Non ego, Phoebe, datas a te mihi mentiar artes,
Nec nos aeriae voce monemur avis,
Nec mihi sunt visae Clio Cliusque sorores
Servanti pecudes vallibus, Ascra, tuis?
Usus opus movet hoc; vati parete perito?
Vera canam. coeptis, mater Amoris, ades.
Este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
Quaeque tegis medios instita longa pedes;
Nos Venerem tutam concessaque furta canemus
Inque meo nullum carmine crimen erit.
Principio, quod amare velis, reperire labora,
Qui nova nunc primum miles in arma venis?
Proximus huic labor est placitam exorare puellam?
Tertius, ut longo tempore duret amor.
Hic modus? haec nostro signabitur area curru?
Haec erit admissa meta premenda rota.
Dum licet et loris passim potes ire solutis,
Elige cui dicas "Tu mihi sola places."
Haec tibi non tenues veniet delapsa per auras?
Quaerenda est oculis apta puella tuis.
Scit bene venator, cervis ubi retia tendat?
Scit bene, qua frendens valle moretur aper?
Aucupibus noti frutices? qui sustinet hamos,
Novit quae multo pisce natentur aquae;
Tu quoque, materiam longo qui quaeris amori,
Ante frequens quo sit disce puella loco.
Non ego quaerentem vento dare vela iubebo,
Nec tibi ut invenias longa terenda via est.
Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis,
Raptaque sit Phrygio Graia puella viro?
Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas,
"Haec habet" ut dicas "Quicquid in orbe fuit."
Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos,
Aequore quot pisces, fronde teguntur aves,
Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas;
Mater in Aeneae constitit urbe sui.
Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis,
Ante oculos veniet vera puella tuos?
Sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille placebunt;
Cogeris voti nescius esse tui.
Seu te forte iuvat sera et sapientior aetas,
Hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit.
Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra,
Cum sol Herculei terga leonis adit,
Aut ubi muneribus nati sua munera mater
Addidit, externo marmore dives opus?
Nec tibi vitetur quae priscis sparsa tabellis
Porticus auctoris Livia nomen habet,
Quaque parare necem miseris patruelibus ausae
Belides et stricto stat ferus ense pater?
Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis
Cultaque Iudaeo septima sacra Syro,
Nec fuge linigerae Memphitica templa iuvencae
(Multas illa facit, quod fuit ipsa Iovi)?
Et fora conveniunt (quis credere possit?) amori,
Flammaque in arguto saepe reperta foro.
Subdita qua Veneris facto de marmore templo
Appias expressis aera pulsat aquis,
Illo saepe loco capitur consultus Amori,
Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi?
Illo saepe loco desunt sua verba diserto,
Resque novae veniunt, causaque agenda sua est.
Hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet?
Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens.
Sed tu praecipue curvis venare theatris?
Haec loca sunt voto fertiliora tuo.
Illic invenies quod ames, quod ludere possis,
Quodque semel tangas, quodque tenere velis.
Ut redit itque frequens longum formica per agmen,
Granifero solitum cum vehit ore cibum,
Aut ut apes saltusque suos et olentia nactae
Pascua per flores et thyma summa volant,
Sic ruit ad celebres cultissima femina ludos?
Copia iudicium saepe morata meum est.
Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae?
Ille locus casti damna pudoris habet.
Primus sollicitos fecisti, Romule, ludos,
Cum iuvit viduos rapta Sabina viros.
Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro,
Nec fuerant liquido pulpita rubra croco?
Illic quas tulerant nemorosa Palatia frondes
Simpliciter positae scena sine arte fuit?
In gradibus sedit populos de caespite factis,
Qualibet hirsutus fronde tegente comas.
Respiciunt oculisque notant sibi quisque puellam
Quam velit, et tacito pectore multa movent?
Dumque rudem praebente modum tibicine Tusco
Ludius aequatam ter pede pulsat humum,
In medio plausu (plausus tunc arte carebant)
Rex populo praedae signa petenda dedit.
Protinus exiliunt animum clamore fatentes
Virginibus cupidas iniciuntque manus?
Ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbae
Utque fugit visos agna novella lupos,
Sic illae timuere viros sine lege ruentes?
Constitit in nulla qui fuit ante color.
Nam timor unus erat, facies non una timoris;
Pars laniat crines, pars sine mente sedet?
Altera maesta silet, frustra vocat altera matrem?
Haec queritur, stupet haec? haec manet, illa fugit.
Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae,
Et potuit multas ipse decere timor.
Si qua repugnaret nimium comitemque negarat,
Sublatam cupido vir tulit ipse sinu
Atque ita "Quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?
Quod matri pater est, hoc tibi" dixit "Ero."
Romule, militibus scisti dare commoda solus;
Haec mihi si dederis commoda, miles ero.
Scilicet ex illo sollemnia more theatra
Nunc quoque formosis insidiosa manent.
Nec te nobilium fugiat certamen equorum;
Multa capax populi commoda Circus habet.
Nil opus est digitis per quos arcana loquaris,
Nec tibi per nutus accipienda nota est?
Proximus a domina nullo prohibente sedeto?
Iunge tuum lateri qua potes usque latus.
Et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi,
Quod tibi tangenda est lege puella loci.
Hic tibi quaeratur socii sermonis origo,
Et moveant primos publica verba sonos;
Cuius equi veniant facito studiose requiras,
Nec mora, quisquis erit cui favet illa, fave.
At cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis,
Tu Veneri dominae plaude favente manu?
Utque fit, in gremium pulvis si forte puellae
Deciderit, digitis excutiendus erit?
Etsi nullus erit pulvis, tamen excute nullum;
Quaelibet officio causa sit apta tuo?
Pallia si terra nimium demissa iacebunt,
Collige et inmunda sedulus effer humo;
Protinus, officii pretium, patiente puella
Contingent oculis crura videnda tuis.
Respice praeterea, post vos quicumque sedebit,
Ne premat opposito mollia terga genu.
Parva levis capiunt animos; fuit utile multis
Pulvinum facili composuisse manu?
Profuit et tenui ventos movisse tabella
Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.
Hos aditus Circusque novo praebebit amori
Sparsaque sollicito tristis harena foro.
Illa saepe puer Veneris pugnavit harena
Et, qui spectavit vulnera, vulnus habet;
Dum loquitur tangitque manum poscitque libellum
Et quaerit posito pignore, vincat uter,
Saucius ingemuit telumque volatile sensit
Et pars spectati muneris ipse fuit.
Quid, modo cum belli navalis imagine Caesar
Persidas induxit Cecropiasque rates?
Nempe ab utroque mari iuvenes, ab utroque puellae
Venere, atque ingens orbis in Urbe fuit.
Quis non invenit turba, quod amaret, in illa?
Eheu, quam multos advena torsit amor"
Ecce, parat Caesar, domito quod defuit orbi,
Addere; nunc, Oriens ultime, noster eris.
Parthe, dabis poenas? Crassi gaudete sepulti
Signaque barbaricas non bene passa manus.
Ultor adest primisque ducem profitetur in annis
Bellaque non puero tractat agenda puer.
Parcite natales timidi numerare deorum;
Caesaribus virtus contigit ante diem.
Ingenium caeleste suis velocius annis
Surgit et ignavae fert male damna morae;
Parvus erat manibusque duos Tirynthius angues
Pressit et in cunis iam Iove dignus erat?
Nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti,
Cum timuit thyrsos India victa tuos?
Auspiciis annisque patris, puer, arma movebis
Et vinces annis auspiciisque patris.
Tale rudimentum tanto sub nomine debes,
Nunc iuvenum princeps, deinde future senum?
Cum tibi sint fratres, fratres ulciscere laesos,
Cumque pater tibi sit, iura tuere patris.
Induit arma tibi genitor patriaeque tuusque?
Hostis ab invito regna parente rapit.
Tu pia tela feres, sceleratas ille sagittas?
Stabit pro signis iusque piumque tuis.
Vincuntur causa Parthi, vincantur et armis;
Eoas Latio dux meus addat opes.
Marsque pater Caesarque pater, date numen eunti;
Nam deus e vobis alter es, alter eris.
Auguror en, vinces, votivaque carmina reddam
Et magno nobis ore sonandus eris;
Consistes aciemque meis hortabere verbis
(O desint animis ne mea verba tuis")?
Tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam
Telaque, ab averso quae iacit hostis equo.
Qui fugis ut vincas, quid victo, Parthe, relinques?
Parthe, malum iam nunc Mars tuus omen habet.
Ergo erit illa dies, qua tu, pulcherrime rerum,
Quattuor in niveis aureus ibis equis?
Ibunt ante duces onerati colla catenis,
Ne possint tuti, qua prius, esse fuga.
Spectabunt laeti iuvenes mixtaeque puellae,
Diffundetque animos omnibus ista dies?
Atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret,
Quae loca, qui montes quaeve ferantur aquae,
Omnia reponde, nec tantum si qua rogabit?
Et quae nescieris, ut bene nota refer;
Hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem?
Cui coma dependet caerula, Tigris erit?
Hos facito Armenios, haec est Danaeia Persis?
Urbs in Achaemeniis vallibus ista fuit?
Ille vel ille duces, et erunt quae nomina dicas,
Si poteris, vere, si minus, apta tamen.
Dant etiam positis aditum convivia mensis?
Est aliquid praeter vina, quod inde petas.
Saepe illic positi teneris adducta lacertis
Purpureus Bacchi cornua pressit Amor,
Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas,
Permanet et capto stat gravis ille loco.
Ille quidem pennas velociter excutit udas,
Sed tamen et spargi pectus Amore nocet.
Vina parant animos faciuntque caloribus aptos?
Cura fugit multo diluiturque mero.
Tunc veniunt risus, tum pauper cornua sumit,
Tum dolor et curae rugaque frontis abit.
Tunc aperit mentes aevo rarissima nostro
Simplicitas, artes excutiente deo.
Illic saepe animos iuvenum rapuere puellae,
Et Venus in vinis ignis in igne fuit.
Hic tu fallaci nimium ne crede lucernae;
Iudicio formae noxque merumque nocent.
Luce deas caeloque Paris spectavit aperto,
Cum dixit Veneri "Vincis utramque, Venus."
Nocte latent mendae vitioque ignoscitur omni,
Horaque formosam quamlibet illa facit.
Consule de gemmis, de tincta murice lana,
Consule de facie corporibusque diem.
Quid tibi femineos coetus venatibus aptos
Enumerem? numero cedet harena meo.
Quid referam Baias praetextaque litora Bais
Et quae de calido sulphure fumat aqua?
Hinc aliquis vulnus referens in pectore dixit
"Non haec, ut fama est, unda salubris erat."
Ecce, suburanae templum nemorale Dianae
Partaque per gladios regna nocente manu?
Illa, quod est virgo, quod tela Cupidinis odit,
Multa dedit populo vulnera, multa dabit.
Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas,
Praecipit imparibus vecta Thalea rotis.
Nunc tibi quae placuit, quas sit capienda per artes,
Dicere praecipuae molior artis opus.
Quisquis ubique, viri, dociles advertite mentes
Pollicitisque favens vulgus adeste meis.
Prima tuae menti veniat fiducia, cunctas
Posse capi; capies, tu modo tende plagas.
Vere prius volucres taceant, aestate cicadae,
Maenalius lepori det sua terga canis,
Femina quam iuveni blande temptata repugnet?
Haec quoque, quam poteris credere nolle, volet.
Utque viro furtiva Venus, sic grata puellae?
Vir male dissimulat, tectius illa cupit.
Conveniat maribus ne quam nos ante rogemus,
Femina iam partes victa rogantis aget.
Mollibus in pratis admugit femina tauro,
Femina cornipedi semper adhinnit equo;
Parcior in nobis nec tam furiosa libido?
Legitimum finem flamma virilis habet.
Byblida quid referam, vetito quae fratris amore
Arsit et est laqueo fortiter ulta nefas?
Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amavit,
Et nunc obducto cortice pressa latet?
Illius lacrimis, quas arbore fundit odora,
Unguimur, et dominae nomina gutta tenet.
Forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae
Candidus, armenti gloria, taurus erat
Signatus tenui media inter cornua nigro?
Una fuit labes, cetera lactis erant.
Illum Cnosiadesque Cydoneaeque iuvencae
Optarunt tergo sustinuisse suo.
Pasiphae fieri gaudebat adultera tauri?
Invida formosas oderat illa boves.
Nota cano? non hoc, centum quae sustinet urbes,
Quamvis sit mendax, Creta negare potest.
Ipsa novas frondes et prata tenerrima tauro
Fertur inadsueta subsecuisse manu?
It comes armentis, nec ituram cura moratur
Coniugis, et Minos a bove victus erat.
Quo tibi, Pasiphae, pretiosas sumere vestes?
Ille tuus nullas sentit adulter opes.
Quid tibi cum speculo montana armenta petenti?
Quid totiens positas fingis inepta comas?
Crede tamen speculo, quod te negat esse iuvencam;
Quam cuperes fronti cornua nata tuae"
Sive placet Minos, nullus quaeratur adulter?
Sive virum mavis fallere, falle viro.
In nemus et saltus thalamo regina relicto
Fertur, ut Aonio concita Baccha deo.
A, quotiens vaccam vultu spectavit iniquo
Et dixit "Domino cur placet ista meo?
Aspice ut ante ipsum teneris exultet in herbis?
Nec dubito quin se stulta decere putet""
Dixit et ingenti iamdudum de grege duci
Iussit et inmeritam sub iuga curua trahi,
Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit
Et tenuit laeta paelicis exta manu?
Paelicibus quotiens placavit numina caesis
Atque ait exta tenens "Ite, placete meo"
Et modo se Europen fieri, modo postulat Ion,
Altera quod bos est, altera vecta bove"
Hanc tamen implevit vacca deceptus acerna
Dux gregis, et partu proditus auctor erat.
Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore
(Et quantum est uno posse carere viro"),
Non medium rupisset iter curruque retorto
Auroram versis Phoebus adisset equis.
Filia purpureos Niso furata capillos
Pube premit rabidos inguinibusque canes.
Qui Martem terra, Neptunum effugit in undis,
Coniugis Atrides victima dira fuit.
Cui non defleta est Ephyraeae flamma Creusae
Et nece natorum sanguinolenta parens?
Flevit Amyntorides per inania lumina Phoenix?
Hippolytum rabidi diripuistis equi.
Quid fodis inmeritis, Phineu, sua lumina natis?
Poena reversura est in caput ista tuum.
Omnia feminea sunt ista libidine mota?
Acrior est nostra plusque furoris habet.
Ergo age, ne dubit cunctas sperare puellas;
Vix erit e multis, quae neget, una, tibi.
Quae dant, quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae;
Ut iam fallaris, tuta repulsa tua est.
Sed cur fallaris, cum sit nova grata voluptas
Et capiant animos plus aliena suis?
Fertilior seges est alienis semper in agris
Vicinumque pecus grandius uber habet.
Sed prius ancillam captandae nosse puellae
Cura sit; accessus molliet illa tuos.
Proxima consiliis dominae sit ut illa, videto,
Neve parum tacitis conscia fida iocis.
Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando;
Quod petis, ex facili, si volet illa, feres.
Illa leget tempus (medici quoque tempora servant)
Quo facilis dominae mens sit et apta capi?
Mens erit apta capi tum, cum laetissima rerum
Ut seges in pingui luxuriabit humo.
Pectora, dum gaudent nec sunt adstricta dolore,
Ipsa patent? blanda tum subit arte Venus.
Tum, cum tristis erat, defensa est Ilios armis?
Militibus gravidum laeta recepit equum.
Tum quoque temptanda est, cum paelice laesa dolebit?
Tum facies opera, ne sit inulta, tua.
Hanc matutinos pectens ancilla capillos
Incitet et velo remigis addat opem,
Et secum tenui suspirans murmure dicat
"At, puto, non poteras ipsa referre vicem."
Tum de te narret, tum persuadentia verba
Addat, et insano iuret amore mori.
Sed propera, ne vela cadant auraeque residant;
Ut fragilis glacies, interit ira mora.
Quaeris an hanc ipsam prosit violare ministram?
Talibus admissis alea grandis inest.
Haec a concubitu fit sedula, tardior illa?
Haec dominae munus te parat, illa sibi.
Casus in eventu est; licet hic indulgeat ausis,
Consilium tamen est abstinuisse meum.
Non ego per praeceps et acuta cacumina vadam,
Nec iuvenum quisquam me duce captus erit.
Si tamen illa tibi, dum dat recipitque tabellas,
Corpore, non tantum sedulitate, placet,
Fac domina potiare prius, comes illa sequatur;
Non tibi ab ancilla est incipienda Venus.
Hoc unum moneo, si quid modo creditur arti
Nec mea dicta rapax per mare ventus agit;
Aut non temptasses aut perfice; tollitur index,
Cum semel in partem criminis ipsa venit.
Non avis utiliter viscatis effugit alis,
Non bene de laxis cassibus exit aper.
Saucius arrepto piscis teneatur ab hamo;
Perprime temptatam nec nisi victor abi.
Sed bene celetur; bene si celabitur index,
Notitiae suberit semper amica tuae.
Tempora qui solis operosa colentibus arva,
Fallitur, et nautis aspicienda putat.
Nec semper credenda Ceres fallacibus arvis
Nec semper viridi concava puppis aquae,
Nec teneras semper tutum captare puellas;
Saepe dato melius tempore fiet idem.
Sive dies suberit natalis sive Kalendae,
Quas Venerem Marti continuasse iuvat,
Sive erit ornatus non, ut fuit ante, sigillis,
Sed regum positas Circus habebit opes,
Differ opus; tunc tristis hiems, tunc Pliades instant,
Tunc tener aequorea mergitur Haedus aqua?
Tunc bene desinitur? tunc si quis creditur alto,
Vix tenuit lacerae naufraga membra ratis.
Tum licet incipias, qua flebilis Allia luce
Vulneribus Latiis sanguinolenta fuit,
Quaque die redeunt rebus minus apta gerendis
Culta Palaestino septima festa Syro.
Magna superstitio tibi sit natalis amicae,
Quaque aliquid dandum est, illa sit atra dies.
Cum bene vitaris, tamen auferet? invenit artem
Femina, qua cupidi carpat amantis opes.
Institor ad dominam veniet discinctus emacem,
Expediet merces teque sedente suas?
Quas illa inspicias, sapere ut videare, rogabit?
Oscula deinde dabit, deinde rogabit emas.
Hoc fore contentam multos iurabit in annos?
Nunc opus esse sibi, nunc bene dicet emi.
Si non esse tibi, quos des, causabere nummos,
Littera poscetur, ne didicisse iuvet.
Quid, quasi natali cum poscit munera libo
Et, quotiens opus est, nascitur illa sibi?
Quid, cum mendaci damno maestissima plorat
Elapsusque cava fingitur aure lapis?
Multa rogant utenda dari, data reddere nolunt?
Perdis, et in damno gratia nulla tuo.
Non mihi, sacrilegas meretricum ut persequar artes,
Cum totidem linguis sint satis ora decem.
Cera vadum temptet rasis infusa tabellis,
Cera tuae primum conscia mentis eat?
Blanditias ferat illa tuas imitataque amantum
Verba, nec exiguas, quisquis es, adde preces.
Hectora donavit Priamo prece motus Achilles?
Flectitur iratus voce rogante deus.
Promittas facito, quid enim promittere laedit?
Pollicitis dives quilibet esse potest.
Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum?
Illa quidem fallax, sed tamen apta, dea est.
Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui;
Praeteritum tulerit perdideritque nihil.
At quod non dederis, semper videare daturus;
Sic dominum sterilis saepe fefellit ager.
Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor,
Et revocat cupidas alea saepe manus.
Hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi;
Ne dederit gratis quae dedit, usque dabit.
Ergo eat et blandis peraretur littera verbis
Exploretque animos primaque temptet iter;
Littera Cydippen pomo perlata fefellit,
Insciaque est verbis capta puella suis.
Disce bonas artes, moneo, Romana iuventus,
Non tantum trepidos ut tueare reos;
Quam populus iudexque gravis lectusque senatus,
Tam dabit eloquio victa puella manus.
Sed lateant vires, nec sis in fronte disertus?
Effugiant voces verba molesta tuae.
Quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae?
Saepe valens odii littera causa fuit.
Sit tibi credibis sermo consuetaque verba,
Blanda tamen, praesens ut videare loqui.
Si non accipiet scriptum inlectumque remittet,
Lecturam spera propositumque tene.
Tempore difficiles veniunt ad aratra iuvenci,
Tempore lenta pati frena docentur equi.
Ferreus adsiduo consumitur anulus usu,
Interit adsidua vomer aduncus humo.
Quid magis est saxo durum, quid mollius unda?
Dura tamen molli saxa cavantur aqua.
Penelopen ipsam, persta modo, tempore vinces;
Capta vides sero Pergama, capta tamen.
Legerit et nolit rescribere, cogere noli?
Tu modo blanditias fac legat usque tuas.
Quae voluit legisse, volet rescribere lectis;
Per numeros veniunt ista gradusque suos.
Forsitan et primo veniet tibi littera tristis
Quaeque roget ne se sollicitare velis?
Quod rogat illa, timet? quod non rogat, optat, ut instes;
Insequere, et voti postmodo compos eris.
Intera, sive illa toro resupina feretur,
Lecticam dominae dissimulanter adi?
Neve aliquis verbis odiosas offerat auris,
Qua potes, ambiguis callidus abde notis.
Seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur
Porticus, hic socias tu quoque iunge moras,
Et modo praecedas facito, modo terga sequaris,
Et modo festines et modo lentus eas.
Nec tibi de mediis aliquot transire columnas
Sit pudor aut lateri continuasse latus,
Nec sine te curvo sedeat speciosa theatro;
Quod spectes, umeris adferet illa suis.
Illam respicias, illam mirere licebit,
Multa supercilio, multa loquare notis?
Et plaudas aliquam mimo saltante puellam,
Et faveas illi, quisquis agatur amans.
Cum surgit, surges? donec sedet illa, sedebis;
Arbitrio dominae tempora perde tuae.
Sed tibi nec ferro placeat torquere capillos,
Nec tua mordaci pumice crura teras?
Ista iube faciant, quorum Cybeleia mater
Concinitur Phrygiis exululata modis.
Forma viros neglecta decet? Minoida Theseus
Abstulit, a nulla tempora comptus acu?
Hippolytum Phaedra, nec erat bene cultus, amavit?
Cura deae silvis aptus Adonis erat.
Munditie placeant, fuscentur corpora Campo?
Sit bene conveniens et sine labe toga.
Lingua ne rigeat? careant rubigine dentes?
Nec vagus in laxa pes tibi pelle natet?
Nec male deformet rigidos tonsura capillos;
Sit coma, sit trita barba resecta manu.
Et nihil emineant et sint sine sordibus ungues,
Inque cava nullus stet tibi nare pilus.
Nec male odorati sit tristis anhelitus oris,
Nec laedat naris virque paterque gregis.
Cetera lascivae faciant concede puellae
Et si quis male vir quaerit habere virum.
Ecce, suum vatem Liber vocat; hic quoque amantis
Adiuvat et flammae, qua calet ipse, favet.
Cnosis in ignotis amens errabat harenis,
Qua brevis aequoreis Dia feritur aquis?
Utque erat e somno, tunica velata recincta,
Nuda pedem, croceas inreligata comas,
Thesea crudelem surdas clamabat ad undas,
Indigno teneras imbre rigante genas.
Clamabat flebatque simul, sed utrumque decebat?
Non facta est lacrimis turpior illa suis.
Iamque iterum tundens mollissima pectora palmis
"Perfidus ille abiit; quid mihi fiet?" ait?
"Quid mihi fiet?" ait? sonuerunt cymbala toto
Litore et adtonita tympana pulsa manu.
Excidit illa metu rupitque novissima verba?
Nullus in exanimi corpore sanguis erat.
Ecce, Mimallonides sparsis in terga capillis,
Ecce, leves Satyri, praevia turba dei.
Ebrius, ecce, senex pando Silenus asello
Vix sedet et pressas continet arte iubas.
Dum sequitur Bacchas, Bacchae fugiuntque petuntque,
Quadrupedem ferula dum malus urget eques,
In caput aurito cecidit delapsus asello?
Clamarunt Satyri "Surge age, surge, pater."
Iam deus in curru, quem summum texerat uvis,
Tigribus adiunctis aurea lora dabat?
Et color et Theseus et vox abiere puellae.
Terque fugam petiit terque retenta metu est.
Horruit, ut steriles agitat quas ventus aristas,
Ut levis in madida canna palude tremit.
Cui deus "En, adsum tibi cura fidelior" inquit?
"Pone metum, Bacchi Cnosias uxor eris.
Munus habe caelum; caelo spectabere sidus?
Saepe reges dubiam Cressa Corona ratem."
Dixit et e curru, ne tigres illa timeret,
Desilit (inposito cessit harena pede)
Implicitamque sinu, neque enim pugnare valebat,
Abstulit; in facili est omnia posse deo.
Pars "Hymenaee" canunt, pars clamant "Euhion, euhoe"?
Sic coeunt sacro nupta deusque toro.
Ergo, ubi contigerint positi tibi munera Bacchi
Atque erit in socii femina parte tori,
Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare
Ne iubeant capiti vina nocere tuo.
Hic tibi multa licet sermone latentia tecto
Dicere, quae dici sentiat illa sibi,
Blanditiasque leves tenui perscribere vino,
Ut dominam in mensa se legat illa tuam,
Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem;
Saepe tacens vocem verbaque vultus habet.
Fac primus rapias illius tacta labellis
Pocula, quaque bibet parte puella, bibas?
Et quemcumque cibum digitis libaverit illa,
Tu pete, dumque petes, sit tibi tacta manus.
Sint etiam tua vota viro placuisse puellae;
Utilior nobis factus amicus erit.
Huic, si sorte bibes, sortem concede priorem,
Huic detur capiti missa corona tuo.
Sive erit inferior seu par, prior omnia sumat,
Nec dubites illi verba secunda loqui.
[Tuta frequensque via est, per amici fallere nomen?
Tuta frequensque licet sit via, crimen habet.
Inde procurator nimium quoque multa procurat
Et sibi mandatis plura videnda putat.]
Certa tibi a nobis dabitur mensura bibendi;
Officium praestent mensque pedesque suum.
Iurgia praecipue vino stimulata caveto
Et nimium faciles ad fera bella manus.
Occidit Eurytion stulte data vina bibendo;
Aptior est dulci mensa merumque ioco.
Si vox est, canta? si mollia bracchia, salta?
Et, quacumque potes dote placere, place.
Ebrietas ut vera nocet, sic ficta iuvabit;
Fac titubet blaeso subdola lingua sono,
Ut, quicquid facias dicasve protervius aequo,
Credatur nimium causa fuisse merum.
Et bene dic dominae, bene, cum quo dormiat illa?
Sed male sit tacita mente precare viro.
At cum discedet mensa conviva remota,
Ipsa tibi accessus turba locumque dabit.
Insere te turbae leviterque admotus eunti
Velle latus digitis et pede tange pedem.
Conloquii iam tempus adest? fuge rustice longe
Hinc Pudor; audentem Forsque Venusque iuvat.
Non tua sub nostras veniat facundia leges?
Fac tantum cupias, sponte disertus eris.
Est tibi agendus amans imitandaque vulnera verbis?
Haec tibi quaeratur qualibet arte fides.
Nec credi labor est; sibi quaeque videtur amanda?
Pessima sit, nulli non sua forma placet.
Saepe tamen vere coepit simulator amare?
Saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit.
(Quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae;
Fiet amor verus, qui modo falsus erat.)
Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit,
Ut pendens liquida ripa subestur aqua.
Nec faciem nec te pigeat laudare capillos
Et teretes digitos exiguumque pedem;
Delectant etiam castas praeconia formae?
Virginibus curae grataque forma sua est.
Nam cur in Phrygiis Iunonem et Pallada silvis
Nunc quoque iudicium non tenuisse pudet?
Laudatas ostendit avis Iunonia pinnas?
Si tacitus spectes, illa recondit opes.
Quadrupedes inter rapidi certamina cursus
Depexaeque iubae plausaque colla iuvant.
Nec timide promitte; trahunt promissa puellas?
Pollicito testes quoslibet adde deos.
Iuppiter ex alto periuria ridet amantum
Et iubet Aeolios inrita ferre Notos.
Per Styga Iunoni falsum iurare solebat
Iuppiter; exemplo nunc favet ipse suo.
Expedit esse deos et, ut expedit, esse putemus?
Dentur in antiquos tura merumque focos.
Nec secura quies illos similisque sopori
Detinet; innocue vivite, numen adest.
Reddite depositum? pietas sua foedera servet?
Fraus absit? vacuas caedis habete manus.
Ludite, si sapitis, solas impune puellas;
Hac magis est una fraude pudenda fides.
Fallite fallentes? ex magna parte profanum
Sunt genus; in laqueos, quos posuere, cadant.
Dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva
Imbribus atque annos sicca fuisse novem,
Cum Thrasius Busirin adit monstratque piari
Hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
Illi Busiris "Fies Iovis hostia primus"
Inquit "Et Aegypto tu dabis hospes aquam."
Et Phalaris tauro violenti membra Perilli
Torruit? infelix inbuit auctor opus.
Iustus uterque fuit, neque enim lex aequior ulla est
Quam necis artifices arte perire sua.
Ergo, ut periuras merito periuria fallant,
Exemplo doleat femina laesa suo.
Et lacrimae prosunt? lacrimis adamanta movebis;
Fac madidas videat, si potes, illa genas.
Si lacrimae, neque enim veniunt in tempore semper,
Deficient, uncta lumina tange manu.
Quis sapiens blandis non misceat oscula verbis?
Illa licet non det, non data sume tamen.
Pugnabit primo fortassis et "Improbe" dicet?
Pugnando vinci se tamen illa volet.
Tantum, ne noceant teneris male rapta labellis
Neve queri possit dura fuisse, cave.
Oscule qui sumpsit, si non et cetera sumit,
Haec quoque, quae data sunt, perdere dignus erit.
Quantum defuerat pleno post oscula voto?
Ei mihi, rusticitas, non pudor ille fuit.
Vim licet appelles; grata est vis ista puellis?
Quod iuvat, invitae saepe dedisse volunt.
Quaecumque est Veneris subita violata rapina,
Gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
At quae, cum posset cogi, non tacta recessit,
Ut simulet vultu gaudia, tristis erit.
Vim passa est Phoebe, vis est allata sorori?
Et gratus raptae raptor uterque fuit.
Fabula nota quidem, sed non indigna referri,
Scyrias Haemonio iuncta puella viro.
Iam dea laudatae dederat mala praemia formae
Colle sub Idaeo vincere digna duas?
Iam nurus ad Priamum diverso venerat orbe,
Graiaque in Iliacis moenibus uxor erat?
Iurabant omnes in laesi verba mariti,
Nam dolor unius publica causa fuit.
Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles
Veste virum longa dissimulatus erat.
Quid facis, Aecide? non sunt tua munera lanae?
Tu titulos alia Palladis arte petes.
Quid tibi cum calathis? clipeo manus apta ferendo est?
Pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes?
Reice succinctos operoso stamine fusos;
Quassanda est ista Pelias hasta manu.
Forte erat in thalamo virgo regalis eodem?
Haec illum stupro comperit esse virum.
Viribus illa quidem victa est (ita credere oportet),
Sed voluit vinci viribus illa tamen.
Saepe "Mane" dixit, cum iam properaret Achilles;
Fortia nam posito sumpserat arma colo.
Vis ubi nunc illa est? quid blanda voce moraris
Auctorem stupri, Deidamia, tui?
Scilicet, ut pudor est quaedam coepisse priorem,
Sic alio gratum est incipiente pati.
A, nimia est iuveni propriae fiducia formae,
Expectat si quis, dum prior illa roget.
Vir prior accedat, vir verba rogantia dicat?
Excipiat blandas comiter illa preces.
Ut potiare, roga; tantum cupit illa rogari?
Da causam voti principiumque tui.
Iuppiter ad veteres supplex heroidas ibat?
Corrupit magnum nulla puella Iovem.
Si tamen a precibus tumidos accedere fastus
Senseris, incepto parce referque pedem.
Quod refugit, multae cupiunt? odere, quod instat;
Lenius instando taedia tolle tui.
Nec semper Veneris spes est profitenda roganti?
Intret amicitiae nomine tectus amor.
Hoc aditu vidi tetricae data verba puellae?
Qui fuerat cultor, factus amator erat.
Candidus in nauta turpis color; aequoris unda
Debet et a radiis sideris esse niger?
Turpis et agricolae, qui vomere semper adunco
Et gravibus rastris sub Iove versat humum?
Et tua, Palladiae petitur cui fama coronae,
Candida si fuerint corpora, turpis eris.
Palleat omnis amans; hic est color aptus amanti?
Hoc decet, hoc multi non valuisse putant.
Pallidus in Side silvis errabat Orion?
Pallidus in lenta Naide Daphnis erat.
Arguat et macies animum, nec turpe putaris
Palliolum nitidis inposuisse comis.
Attenuant iuvenum vigilatae corpora noctes
Curaque et in magno qui fit amore dolor.
Ut voto potiare tuo, miserabilis esto,
Ut qui te videat dicere possit "Amas."
Conquerar an moneam mixtum fas omne nefasque?
Nomen amicitia est, nomen inane fides.
Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali;
Cum tibi laudanti credidit, ipse subit.
"At non Actorides lectum temeravit Achillis?
Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit.
Hermionen Pylades, qua Pallada Phoebus, amabat,
Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat."
Si quis idem sperat, iacturas poma myricas
Speret et e medio flumine mella petat.
Nil nisi turpe iuvat? curae sua cuique voluptas?
Haec quoque ab alterius grata dolore venit.
Heu facinus, non est hostis metuendus amanti?
Quos credis fidos, effuge; tutus eris.
Cognatum fratremque cave carumque sodalem?
Praebebit veros haec tibi turba metus.
Finiturus eram, sed sunt diversa puellis
Pectora? mille animos excipe mille modis.
Nec tellus eadem parit omnia; vitibus illa
Convenit, haec oleis? hic bene farra virent.
Pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae;
Qui sapit, innumeris moribus aptus erit,
Utque leves Proteus modo se tenuabit in undas,
Nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper.
Hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis,
Hos cava contento retia fune trahunt;
Nec tibi conveniet cunctos modus unus ad annos?
Longius insidias cerva videbit anus.
Si doctus videare rudi petulansve pudenti,
Diffidet miserae protinus illa sibi.
Inde fit ut, quae se timuit committere honesto,
Vilis ad amplexus inferioris eat.
Pars superat coepti, pars est exhausta, laboris?
Hic teneat nostras ancora iacta rates.
Dicite "Io Paean" et "Io" bis dicite "Paean";
Decidit in casses praeda petita meos.
Laetus amans donat viridi mea carmina palma
Praelata Ascraeo Maeonioque seni.
Talis ab armiferis Priameius hospes Amyclis
Candida cum rapta coniuge vela dedit?
Talis erat qui te curru victore ferebat,
Vecta peregrinis Hippodamia rotis.
Quid properas, iuvenis? mediis tua pinus in undis
Navigat, et longe, quem peto, portus abest.
Non satis est venisse tibi me vate puellam?
Arte mea capta est, arte tenenda mea est.
Nec minor est virtus, quam quaerere, parta tueri;
Casus inest illic, hoc erit artis opus.
Nunc mihi, si quando, puer et Cytherea, favete?
Nunc Erato, nam tu nomen Amoris habes.
Magna paro, quas possit Amor remanere per artes,
Dicere, tam vasto pervagus orbe puer.
Et levis est et habet geminas, quibus avolet, alas?
Difficile est illis inposuisse modum.
Hospitis effugio praestruxerat omnia Minos?
Audacem pinnis repperit ille viam.
Daedalus, ut clausit conceptum crimine matris
Semibovemque virum semivirumque bovem,
"Sit modus exilio," dixit "Iustissime Minos?
Accipiat cineres terra paterna meos,
Et, quoniam in patria fatis agitatus iniquis
Vivere non potui, da mihi posse mori.
Da reditum puero, sinis est si gratia vilis?
Si non vis puero parcere, parce seni."
Dixerat haec, sed et haec et multo plura licebat
Diceret, egressus non dabat ille viro.
Quod simul ut sensit, "Nunc nunc, o Daedale," dixit
"Materiam, qua sis ingeniosus, habes.
Possidet et terras et possidet aequora Minos;
Nec tellus nostrae nec patet unda fugae.
Restat iter caeli; caelo temptabimus ire.
Da veniam coepto, Iuppiter alte, meo.
Non ego sidereas adfecto tangere sedes?
Qua fugiam dominum, nulla nisi ista via est.
Per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas?
Sunt mihi naturae iura novanda meae."
Ingenium mala saepe movent; quis crederet umquam
Aerias hominem carpere posse vias?
Remigium volucrum, disponit in ordine pinnas
Et leve per lini vincula nectit opus?
Imaque pars ceris adstringitur igne solutis,
Finitusque novae iam labor artis erat.
Tractabat ceramque puer pinnasque renidens
Nescius haec umeris arma parata suis.
Cui pater "His" inquit "Patria est adeunda carinis?
Hac nobis Minos effugiendus ope.
Aera non potuit Minos, alia omnia clausit;
Quem licet, inventis aera rumpe meis.
Sed tibi non virgo Tegeaea comesque Bootae,
Ensiger Orion, aspiciendus erit;
Me pinnis sectare datis? ego praevius ibo;
Sit tua cura sequi, me duce tutus eris.
Nam, sive aetherias vicino sole per auras
Ibimus, impatiens cera caloris erit?
Sive humiles propiore freto iactabimus alas,
Mobilis aequoreis pinna madescet aquis.
Inter utrumque vola? ventos quoque, nate, timeto,
Quaque ferent aurae, vela secunda dato."
Dum monet, aptat opus puero monstratque moveri,
Erudit infirmas ut sua mater aves?
Inde sibi factas umeris accommodat alas
Perque novum timide corpora librat iter?
Iamque volaturus parvo dedit oscula nato,
Nec patriae lacrimas continuere genae.
Monte minor collis, campis erat altior aequis?
Hinc data sunt miserae corpora bina fugae.
Et movet ipse suas et nati respicit alas
Daedalus et cursus sustinet usque suos.
Iamque novum delectat iter, positoque timore
Icarus audaci fortius arte volat.
(Hos aliquis, tremula dum captat harundine pisces
Vidit, et inceptum dextra reliquit opus.)
Iam Samos a laeva (fuerant Naxosque relictae
Et Paros et Clario Delos amata deo),
Dextra Lebinthos erat silvisque umbrosa Calymne
Cinctaque piscosis Astypalaea vadis,
Cum puer incautis nimium temerarius annis
Altius egit iter deseruitque patrem.
Vincla labant et cera deo propiore liquescit,
Nec tenues ventos bracchia mota tenent.
Territus a summo despexit in aequora caelo?
Nox oculis pavido venit oborta metu.
Tabuerant cerae? nudos quatit ille lacertos,
Et trepidat nec, quo sustineatur, habet.
Decidit atque cadens "Pater o pater, auferor" inquit?
Clauserunt virides ora loquentis aquae.
At pater infelix, nec iam pater, "Icare" clamat,
"Icare," clamat "Ubi es, quoque sub axe volas?
Icare" clamabat? pinnas aspexit in undis.
Ossa tegit tellus, aequora nomen habent.
Non potuit Minos hominis conpescere pinnas,
Ipse deum volucrem detinuisse paro.
Fallitur, Haemonias si quis decurrit ad artes
Datque quod a teneri fronte revellit equi.
Non facient, ut vivat amor, Medeides herbae
Mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis;
Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Ulixem,
Si modo servari carmine posset amor.
Nec data profuerint pallentia philtra puellis?
Philtra nocent animis vimque furoris habent.
Sit procul omne nefas" ut ameris, amabilis esto?
Quod tibi non facies solave forma dabit.
Sis licet antiquo Nireus adamatus Homero
Naiadumque tener crimine raptus Hylas,
Ut dominam teneas nec te mirere relictum,
Ingenii dotes corporis adde bonis.
Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos,
Fit minor et spatio carpitur ipsa suo.
Nec violae semper nec hiantia lilia florent,
Et riget amissa spina relicta rosa?
Et tibi iam venient cani, formose, capilli,
Iam venient rugae, quae tibi corpus arent.
Iam molire animum, qui duret, et adstrue formae;
Solus ad extremos permanet ille rogos.
Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes
Cura sit et linguas edidicisse duas;
Non formosus erat, sed erat facundus Ulixes,
Et tamen aequoreas torsit amore deas.
O quotiens illum doluit properare Calypso
Remigioque aptas esse negavit aquas"
Haec Troiae casus iterumque iterumque rogabat?
Ille referre aliter saepe solebat idem.
Litore constiterant? illic quoque pulchra Calypso
Exigit Odrysii fata cruenta ducis.
Ille levi virga (virgam nam forte tenebat),
Quod rogat, in spisso litore pingit opus.
"Haec" inquit "Troia est" (muros in litore fecit),
"Hic tibi sit Simois? haec mea castra puta.
Campus erat" (campumque facit), "Quem caede Dolonis
Sparsimus, Haemonios dum vigil optat equos.
Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi?
Hac ego sum captis nocte revectus equis-"
Pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus
Abstulit et Rhesi cum duce castra suo?
Tum dea "Quas" inquit "Fidas tibi credis ituro,
Perdiderint undae nomina quanta, vides?"
Ergo age, fallaci timide confide figurae,
Quisquis es, aut aliquid corpore pluris habe.
Dextera praecipue capit indulgentia mentes?
Asperitas odium saevaque bella movet.
Odimus accipitrem, quia vivit semper in armis,
Et pavidum solitos in pecus ire lupos?
At caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo,
Quasque colat turres Chaonis ales habet.
Este procul, lites et amarae proelia linguae?
Dulcibus est verbis mollis alendus amor.
Lite fugent nuptaeque viros nuptasque mariti
Inque vicem credant res sibi semper agi;
Hoc decet uxores, dos est uxoria lites?
Audiat optatos semper amica sonos.
Non legis iussu lectum venistis in unum?
Fungitur in vobis munere legis Amor.
Blanditias molles auremque iuvantia verba
Adfer, ut adventu laeta sit illa tuo.
Non ego divitibus venio praeceptor amandi?
Nil opus est illi, qui dabit, arte mea.
Secum habet ingenium qui, cum libet, "Accipe" dicit?
Cedimus, inventis plus placet ille meis.
Pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi?
Cum dare non possem munera, verba dabam.
Pauper amet caute, timeat maledicere pauper,
Multaque divitibus non patienda ferat.
Me memini iratum dominae turbasse capillos?
Haec mihi quam multos abstulit ira dies"
Nec puto nec sensi tunicam laniasse, sed ipsa
Dixerat, et pretio est illa redempta meo.
At vos, si sapitis, vestri peccata magistri
Effugite et culpae damna timete meae?
Proelia cum Parthis, cum culta pax sit amica
Et iocus et causas quicquid amoris habet.
Si nec blanda satis nec erit tibi comis amanti,
Perfer et obdura; postmodo mitis erit.
Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus?
Frangis, si vires experiare tuas.
Obsequio tranantur aquae, nec vincere possis
Flumina, si contra quam rapit unda nates.
Obsequium tigrisque domat Numidasque leones?
Rustica paulatim taurus aratra subit.
Quid fuit asperius Nonacrina Atalanta?
Subcubuit meritis trux tamen illa viri.
Saepe suos casus nec mitia facta puellae
Flesse sub arboribus Milaniona ferunt?
Saepe tulit iusso fallacia retia collo,
Saepe fera torvos cuspide fixit apros.
Sensit et Hylaei contentum saucius arcum?
Sed tamen hoc arcu notior alter erat.
Non te Maenalias armatum scandere silvas
Nec iubeo collo retia ferre tuo,
Pectora nec missis iubeo praebere sagittis?
Artis erunt cautae mollia iussa meae.
Cede repugnanti; cedendo victor abibis?
Fac modo, quas partes illa iubebit, agas.
Arguet; arguito? quicquid probat illa, probato?
Quod dicet, dicas? quod negat illa, neges.
Riserit; adride? si flebit, flere memento;
Imponat leges vultibus illa tuis.
Seu ludet numerosque manu iactabit eburnos,
Tu male iactato, tu male iacta dato?
Seu iacies talos, victam ne poena sequatur,
Damnosi facito stent tibi saepe canes.
Sive latrocinii sub imagine calculus ibit,
Fac pereat vitreo miles ab hoste tuus.
Ipse tene distenta suis umbracula virgis,
Ipse fac in turba, qua venit illa, locum.
Nec dubita tereti scamnum producere lecto,
Et tenero soleam deme vel adde pedi.
Saepe etiam dominae, quamvis horrebis et ipse,
Algenti manus est calficienda sinu.
Nec tibi turpe puta (quamvis sit turpe, placebit)
Ingenua speculum sustinuisse manu.
Ille, fatigata praebendo monstra noverca
Qui meruit caelum, quod prior ipse tulit,
Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas
Creditur et lanas excoluisse rudes.
Paruit imperio dominae Tirynthius heros;
I nunc et dubita ferre quod ille tulit.
Iussus adesse foro iussa maturius hora
Fac semper venias nec nisi serus abi.
Occurras aliquo tibi dixerit; omnia differ?
Curre, nec inceptum turba moretur iter.
Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit;
Tunc quoque pro servo, si vicat illa, veni.
Rure erit et dicet venias? Amor odit inertes;
Si rota defuerit, tu pede carpe viam.
Nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet
Nec via per iactas candida facta nives.
Militiae species amor est; discedite, segnes?
Non sunt haec timidis signa tuenda viris.
Nox et hiems longaeque viae saevique dolores
Mollibus his castris et labor omnis inest.
Saepe feres imbrem caelesti nube solutum
Frigidus et nuda saepe iacebis humo.
Cynthius Admeti vaccas pavisse Pheraei
Fertur et in parva delituisse casa;
Quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus,
Curam mansuri quisquis amoris habes.
Si tibi per tutum planumque negabitur ire
Atque erit opposita ianua fulta sera,
At tu per praeceps tecto delabere aperto,
Det quoque furtivas alta fenestra vias.
Laeta erit et causam tibi se sciet esse pericli?
Hoc dominae certi pignus amoris erit.
Saepe tua poteras, Leandre, carere puella?
Transnabas, animum nosset ut illa tuum.
Nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima,
Nec tibi sit servos demeruisse pudor;
Nomine quemque suo (nulla est iactura) saluta?
Iunge tuis humiles ambitiose manus?
Sed tamen et servo (levis est inpensa) roganti
Porrige Fortunae munera parva die?
Porrige et ancillae, qua poenas luce pependit
Lusa maritali Gallica veste manus.
Fac plebem, mihi crede, tuam? sit semper in illa
Ianitor et thalami qui iacet ante fores.
Nec dominam iubeo pretioso munere dones?
Parva, sed e parvis callidus apta dato.
Cum bene dives ager, cum rami pondere nutant,
Adferat in calatho rustica dona puer
(Rure suburbano poteris tibi dicere missa,
Illa vel in Sacra sint licet empta Via)?
Adferat aut uvas aut, quas Amaryllis amabat,
At nunc, castaneas, non amat illa, nuces.
Quin etiam turdoque licet missaque corona
Te memorem dominae testificere tuae.
Turpiter his emitur spes mortis et orba senectus?
A, pereant, per quos munera crimen habent"
Quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus?
Ei mihi, non multum carmen honoris habet.
Carmina laudantur sed munera magna petuntur;
Dummodo sit dives, barbarus ipse placet.
Aurea sunt vere nunc saecula; plurimus auro
Venti honos, auro conciliatur amor.
Ipse licet venias Musis comitatus, Homere,
Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.
Sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae?
Altera non doctae turba, sed esse volunt.
Utraque laudetur per carmina? carmina lector
Commendet dulci qualiacumque sono.
His ergo aut illis vigilatum carmen in ipsas
Forsitan exigui muneris instar erit.
At quod eris per te facturus et utile credis,
Id tua te facito semper amica roget;
Libertas alicui fuerit promissa tuorum?
Hanc tamen a domina fac petat ille tua.
Si poenam servo, si vincula saeva remittis,
Quod facturus eras, debeat illa tibi.
Utilitas tua sit, titulus donetur amicae?
Perde nihil, partes illa potentis agat.
Sed te, cuicumque est retinendae cura puellae,
Attonitum forma fac putet esse sua.
Sive erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus?
Sive erit in Cois, Coa decere puta.
Aurata est; ipso tibi sit pretiosior auro?
Gausapa si sumit, gausapa sumpta proba.
Astiterit tunicata; "Moves incendia" clama,
Sed timida, caveat frigora, voce roga.
Conpositum discrimen erit; discrimina lauda?
Torserit igne comam; torte capille, place.
Bracchia saltantis, vocem mirare canentis,
Et, quod desierit, verba querentis habe.
Ipsos concubitus, ipsum venerere licebit,
Quod iuvat, et quaedam gaudia noctis habe.
Ut fuerit torva violentior illa Medusa,
Fiet amatori lenis et aequa suo.
Tantum, ne pateas verbis simulator in illis,
Effice nec vultu destrue dicta tuo.
Si latet, ars prodest? adfert deprensa pudorem
Atque adimit merito tempus in omne fidem.
Saepe sub autumnum, cum formosissimus annus
Plenaque purpureo subrubet uva mero,
Cum modo frigoribus premitur, modo solvitur aestu,
Aere non certo corpora languor habet.
Illa quidem valeat, sed si male firma cubabit
Et vitium caeli senserit aegra sui,
Tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae?
Tum sere, quod plena postmodo falce metas.
Nec tibi morosi veniant fastidia morbi,
Perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus,
Et videat flentem, nec taedeat oscula ferre,
Et sicco lacrimas conbibat ore tuas.
Multa vove, sed cuncta palam, quotiensque libebit,
Quae referas illi, somnia laeta vide.
Et veniat quae lustret anus lectumque locumque,
Praeferat et tremula sulphur et ova manu.
Omnibus his inerunt gratae vestigia curae?
In tabulas multis haec via fecit iter.
Nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra?
Sit suus in blanda sedulitate modus;
Neve cibo prohibe nec amari pocula suci
Porrige? rivalis misceat illa tuus.
Sed non, cui dederas a litore carbasa, vento
Utendum, medio cum potiere freto.
Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu?
Si bene nutrieris, tempore firmus erit;
Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas?
Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit?
Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo,
Quaque venit, multas accipit amnis aquas.
Fac tibi consuescat; nil adsuetudine maius,
Quam, tu, dum capias, taedia nulla fuge;
Te semper videat, tibi semper praebeat aures,
Exhibeat vultus noxque diesque tuos.
Cum tibi maior erit fiducia, posse requiri,
Cum procul absenti cura futurus eris,
Da requiem; requietus ager bene credita reddit,
Terraque caelestes arida sorbet aquas;
Phyllida Demophoon praesens moderatius ussit,
Exarsit velis acrius illa datis?
Penelopen absens sollers torquebat Ulixes?
Phylacides aberat, Laodamia, tuus.
Sed mora tuta brevis; lentescunt tempore curae
Vanescitque absens et novus intrat amor;
Dum Menelaus abest, Helene, ne sola iaceret,
Hospitis est tepido nocte recepta sinu.
Quis stupor hic, Menelae, fuit? tu solus abibas,
Isdem sub tectis hospes et uxor erant?
Accipitri timidas credis furiose columbas,
Plenum montano credis ovile lupo.
Nil Helene peccat, nihil hic committit adulter;
Quod tu, quod faceret quilibet, ille facit.
Cogis adulterium dando tempusque locumque?
Quid, nisi consilio est usa puella tuo?
Quid faciat? vir abest, et adest non rusticus hospes,
Et timet in vacuo sola cubare toro.
Viderit Atrides? Helenen ego crimine solvo;
Usa est humani commoditate viri.
Sed neque fulvus aper media tam saevus in ira est,
Fulmineo rabidos cum rotat ore canes,
Nec lea, cum catulis lactantibus ubera praebet,
Nec brevis ignaro vipera laesa pede
Femina quam socii deprensa paelice lecti;
Ardet et in vultu pignora mentis habet?
In ferrum flammasque ruit positoque decore
Fertur, ut Aonii cornibus icta dei.
Coniugis admissum violataque iura marita est
Barbara per natos Phasias ulta suos?
Altera dira parens haec est, quam cernis, hirundo;
Aspice, signatum sanguine pectus habet.
Hoc bene compositos, hoc firmos solvit amores?
Crimina sunt cautis ista timenda viris.
Nec mea vos uni donat censura puellae?
Di melius" vix hoc nupta tenere potest.
Ludite, sed furto celetur culpa modesto?
Gloria peccati nulla petenda sui est.
Nec dederis munus, cognosse quod altera possit,
Nec sint nequitiae tempora certa tuae,
Et, ne te capiat latebris sibi femina notis,
Non uno est omnis convenienda loco,
Et, quotiens scribes, totas prius ipse tabellas
Inspice; plus multae, quam sibi missa, legunt.
Laesa Venus iusta arma movet telumque remittit
Et, modo quod questa est, ipse querare facit;
Dum fuit Atrides una contentus, et illa
Casta fuit? vitio est improba facta viri.
Audierat laurumque manu vittasque ferentem
Pro nata Chrysen non valuisse sua?
Audierat, Lyrnesi, tuos, abducta, dolores
Bellaque per turpis longius isse moras.
Haec tamen audierat? Priameida viderat ipsa;
Victor erat praedae praeda pudenda suae.
Inde Thyestiaden animo thalamoque recepit
Et male peccantem Tyndaris ulta virum.
Quae bene celaris, si qua tamen acta patebunt,
Illa licet pateant, tu tamen usque nega.
Tum neque subiectus solito nec blandior esto;
Haec animi multum signa nocentis habent.
Sed lateri ne parce tuo; pax omnis in uno est?
Concubitu prior est infitianda Venus.
Sunt quae praecipiant herbas, satureia, nocentes
Sumere? iudiciis ista venena meis.
Aut piper urticae mordacis semine miscent
Tritaque in annoso flava pyrethra mero.
Sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi,
Colle sub umbroso quam tenet altus Eryx.
Candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga,
Bulbus et, ex horto quae venit, herba salax
Ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella
Quasque tulit folio pinus acuta nuces.
Docta, quid ad magicas, Erato, deverteris artes?
Interior curru meta terenda meo est.
Qui modo celabas monitu tua crimina nostro,
Flecte iter et monitu detege furta meo.
Nec levitas culpanda mea est; non semper eodem
Impositos vento panda carina vehit.
Nam modo Threicio Borea, modo currimus Euro?
Saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto.
Aspice, ut in curru modo det fluitantia rector
Lora, modo admissos arte retentet equos.
Sunt quibus ingrate timida indulgentia servit
Et, si nulla subest aemula, languet amor?
Luxuriant animi rebus plerumque secundis,
Nec facile est aequa commoda mente pati.
Ut levis absumptis paulatim viribus ignis
Ipse latet, summo canet in igne cinis,
Sed tamen extinctas admoto sulphure flammas
Invenit et lumen, quod fuit ante, redit;
Sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent,
Acribus est stimulis eliciendus amor.
Fac timeat de te tepidamque recalface mentem?
Palleat indicio criminis illa tui.
O quater et quotiens numero conprendere non est
Felicem, de quo laesa puella dolet"
Quae, simul invitas crimen pervenit ad aures,
Excidit, et miserae voxque colorque fugit.
Ille ego sim, cuius laniet furiosa capillos?
Ille ego sim, teneras cui petat ungue genas,
Quem videat lacrimans, quem torvis spectet ocellis,
Quo sine non possit vivere, posse velit.
Si spatium quaeras, breve sit, quod laesa queratur,
Ne lenta vires colligat ira mora.
Candida iamdudum cingantur colla lacertis,
Inque tuos flens est accipienda sinus?
Oscula da flenti, Veneris da gaudia flenti;
Pax erit? hoc uno solvitur ira modo.
Cum bene saevierit, cum certa videbitur hostis,
Tum pete concubitus foedera; mitis erit.
Illic depositis habitat Concordia telis,
Illo, crede mihi, Gratia nata loco est.
Quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae,
Quarum blanditias verbaque murmur habet.
Prima fuit rerum confusa sine ordine moles
Unaque erat facies sidera, terra, fretum?
Mox caelum impositum terris, humus aequore cincta est,
Inque suas partes cessit inane chaos?
Silva feras, volucres aer accepit habendas?
In liquida, pisces, delituistis aqua.
Tum genus humanum solis errabat in agris
Idque merae vires et rude corpus erat?
Silva domus fuerat, cibus herba, cubilia frondes,
Iamque diu nulli cognitus alter erat.
Blanda truces animos fertur mollisse voluptas;
Constiterant uno femina virque loco.
Quid facerent, ipsi nullo didicere magistro?
Arte Venus nulla dulce peregit opus.
Ales habet, quod amet? cum quo sua gaudia iungat,
Invenit in media femina piscis aqua?
Cerva parem sequitur, serpens serpente tenetur?
Haeret adulterio cum cane nexa canis?
Laeta salitur ovis, tauro quoque laeta iuvenca est?
Sustinet inmundum sima capella marem.
In furias agitantur equae spatioque remota
Per loca dividuos amne sequuntur equos.
Ergo age et iratae medicamina fortia praebe?
Illa feri requiem sola doloris habent,
Illa Machaonios superant medicamina sucos?
His, ubi peccaris, restituendus eris.
Haec ego cum canerem, subito manifestus Apollo
Movit inauratae pollice fila lyrae.
In manibus laurus, sacris induta capillis
Laurus erat; vates ille videndus adit.
Is mihi "Lascivi" dixit "Praeceptor Amoris,
Duc age discipulos ad mea templa tuos,
Est ubi diversum fama celebrata per orbem
Littera, cognosci quae sibi quemque iubet.
Qui sibi notus erit, solus sapienter amabit
Atque opus ad vires exiget omne suas;
Cui faciem natura dedit, spectetur ab illa?
Cui color est, umero saepe patente cubet?
Qui sermone placet, taciturna silentia vitet?
Qui canit arte, canat? qui bibit arte, bibat.
Sed neque declament medio sermone diserti,
Nec sua non sanus scripta poeta legat."
Sic monuit Phoebus; Phoebo parete monenti?
Certa dei sacro est huius in ore fides.
Ad propiora vocor? quisquis sapienter amabit,
Vincet et e nostra, quod petet, arte feret.
Credita non semper sulci cum fenere reddunt,
Nec semper dubias adiuvat aura rates;
Quod iuvat, exiguum, plus est, quod laedat amantes;
Proponant animo multa ferenda suo.
Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla,
Caerula quot bacas Palladis arbor habet,
Litore quot canchae, tot sunt in amore dolores?
Quae patimur, multo spicula felle madent.
Dicta erit isse foras, quam tu fortasse videbis;
Isse foras et te falsa videre puta.
Clausa tibi fuerit promissa ianua nocte;
Perfer et inmunda ponere corpus humo.
Forsitan et vultu mendax ancilla superbo
Dicet "Quid nostras obsidet iste fores?"
Postibus et durae supplex blandire puellae
Et capiti demptas in fore pone rosas.
Cum volet, accedes? cum te vitabit, abibis;
Dedecet ingenuos taedia ferre sui.
"Effugere hunc non est" quare tibi possit amica
Dicere? non omni tempore sensus obest.
Nec maledicta puta nec verbera ferre puellae
Turpe nec ad teneros oscula ferre pedes.
Quid moror in parvis? animus maioribus instat?
Magna cano; toto pectore, vulgus, ades.
Ardua molimur, sed nulla, nisi ardua, virtus?
Difficilis nostra poscitur arte labor.
Rivalem patienter habe; victoria tecum
Stabit, eris magni victor in Arce Iovis.
Haec tibi non hominem sed quercus crede Pelasgas
Dicere? nil istis ars mea maius habet.
Innuet illa; feras? scribet; ne tange tabellas?
Unde volet, veniat, quoque libebit, eat.
Hoc in legitima praestant uxore mariti,
Cum, tener, ad partes tu quoque, Somne, venis.
Hac ego, confiteor, non sum perfectus in arte?
Quid faciam? monitis sum minor ipse meis.
Mene palam nostrae det quisquam signa puellae
Et patiar nec me, quo libet, ira ferat?
Oscula vir dederat, memini, suus? oscula questus
Sum data; barbaria noster abundat amor.
Non semel hoc vitium nocuit mihi? doctior ille,
Quo veniunt alii conciliante viri.
Sed melius nescisse fuit; sine furta tegantur,
Ne fugiat fasso victus ab ore pudor.
Quo magis, o iuvenes, deprendere parcite vestras?
Peccent, peccantes verba dedisse putent.
Crescit amor prensis; ubi par fortuna duorum est,
In causa damni perstat uterque sui.
Fabula narratur toto notissima caelo,
Mulciberis capti Marsque Venusque dolis.
Mars pater insano Veneris turbatus amore
De duce terribili factus amator erat?
Nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est)
Rustica Gradivo difficilisque fuit.
A, quotiens lasciva pedes risisse mariti
Dicitur et duras igne vel arte manus"
Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat,
Multaque cum forma gratia mixta fuit.
Sed bene concubitus primo celare solebant?
Plena verecundi culpa pudoris erat.
Indicio Solis (quis Solem fallere possit?)
Cognita Vulcano coniugis acta suae.
(Quam mala, Sol, exempla moves" pete munus ab ipsa;
Et tibi, si taceas, quod dare possit, habet.)
Mulciber obscuros lectum circaque superque
Disponit laqueos? lumina fallit opus.
Fingit iter Lemnon? veniunt ad foedus amantes?
Impliciti laqueis nudus uterque iacent?
Convocat ille deos? praebent spectacula capti?
Vix lacrimas Venerem continuisse putant?
Non vultus texisse suos, non denique possunt
Partibus obscenis obposuisse manus.
Hic aliquis ridens "In me, fortissime Mavors,
Si tibi sunt oneri, vincula transfer" ait.
Vix precibus, Neptune, tuis captiva resolvit
Corpora? Mars Thracen occupat, illa Paphon.
Hoc tibi perfecto, Vulcane, quod ante tegebant,
Liberius faciunt, et pudor omnis abest.
Saepe tamen demens stulte fecisse fateris,
Teque ferunt artis paenituisse tuae.
Hoc vetiti vos este; vetat deprensa Dione
Insidias illas, quas tulit ipsa, dare.
Nec vos rivali laqueos disponite nec vos
Excipite arcana verba notata manu?
Ista viri captent, si iam captanda putabunt,
Quos facient iustos ignis et unda viros.
En iterum testor; nihil hic nisi lege remissum
Luditur? in nostris instita nulla iocis.
Quis Cereris ritus ausit vulgare profanis
Magnaque Threicia sacra reperta Samo?
Exigua est virtus praestare silentia rebus?
At contra gravis est culpa tacenda loqui.
O bene, quod frustra captatis arbore pomis
Garrulus in media Tantalus aret aqua"
Praecipue Cytherea iubet sua sacra taceri?
Admoneo, veniat ne quis ad illa loquax.
Condita si non sunt Veneris mysteria cistis
Nec cava vesanis ictibus aera sonant,
At tamen inter nos medio versantur in usu,
Sed sic, inter nos ut latuisse velint.
Ipsa Venus pubem, quotiens velamina ponit,
Protegitur laeva semireducta manu.
In medio passimque coit pecus; hoc quoque viso
Avertit vultus nempe puella suos.
Conveniunt thalami furtis et ianua nostris
Parsque sub iniecta veste pudenda latet,
Et, si non tenebras, at quiddam nubis oracae
Quaerimus atque aliquid luce patente minus.
Tunc quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem
Tegula sed quercus tecta cibumque dabat,
In nemore atque antris, non sub Iove, iuncta voluptas;
Tanta rudi populo cura pudoris erat.
At nunc nocturnis titulos inponimus actis,
Atque emitur magno nil nisi posse loqui.
Scilicet excuties omnis, ubi quaeque, puellas,
Cuilibet ut dicas "Haec quoque nostra fuit"?
Ne desint, quas tu digitis ostendere possis,
Ut quamque adtigeris, fabula turpis erit?
Parva queror; fingunt quidam, quae vera negarent,
Et nulli non se concubuisse ferunt.
Corpora si nequeunt, quae possunt, nomina tangunt,
Famaque non tacto corpore crimen habet.
I nunc, claude fores, custos odiose puellae,
Et centum duris postibus obde seras;
Quid tuti superest, cum nominis extat adulter
Et credi, quod non contigit esse, cupit?
Nos etiam veros parce profitemur amores,
Tectaque sunt solida mystica furta fide.
Parcite praecipue vitia exprobrare puellis,
Utile quae multis dissimulasse fuit;
Nec suus Andromedae color est obiectus ab illo,
Mobilis in gemino cui pede pinna fuit?
Omnibus Andromache visa est spatiosior aequo,
Unus, qui modicam diceret, Hector erat.
Quod male fers, adsuesce; feres bene; multa vetustas
Leniet? incipiens omnia sentit amor.
Dum novus in viridi coalescit cortice ramus,
Concutiat tenerum quaelibet aura, cadet?
Mox etiam ventis spatio durata resistet
Firmaque adoptivas arbor habebit opes;
Eximit ipsa dies omnis e corpore mendas,
Quodque fuit vitium, desinit esse mora;
Ferre novae nares taurorum terga recusant?
Adsiduo domitas tempore fallit odor.
Nominibus mollire licet mala; "Fusca" vocetur,
Nigrior Illyrica cui pice sanguis erit?
Si paeta est, "Veneri similis"? si rava, "Minervae"?
Sit "Gracilis", macie quae male viva sua est?
Dic "Habilem", quaecumque brevis, quae turgida, "Plenam"?
Et lateat vitium proximitate boni.
Nec quotus annus eat nec quo sit nata require
Consule, quae rigidus munera consor habet,
Praecipue si flore caret meliusque peractum
Tempus et albentes iam legit illa comas.
Utilis, o iuvenes, aut haec aut serior aetas;
Iste feret segetes, iste serendus ager.
[Dum vires annique sinunt, tolerate labores;
Iam veniet tacito curva senecta pede.
Aut mare remigiis aut vomere findite terras
Aut fera belligeras addite in arma manus
Aut latus et vires operamque adferte puellis;
Hoc quoque militia est, hoc quoque quaerit opes.]
Adde, quod est illis operum prudentia maior,
Solus, et, artifices qui facit, usus adest.
Illae munditiis annorum damna rependunt
Et faciunt cura, ne videantur anus,
Utque velis, Venerem iungunt per mille figuras;
Invenit plures nulla tabella modos.
Illis sentitur non inritata voluptas?
Quod iuvat, ex aequo femina virque ferant.
Odi concubitus, qui non utrumque resolvunt;
Hoc est, cur pueri tangar amore minus?
Odi, quae praebet, quia sit praebere necesse,
Siccaque de lana cogitat ipsa sua?
Quae datur officio, non est mihi grata voluptas;
Officium faciat nulla puella mihi.
Me voces audire iuvat sua gaudia fassas,
Utque morer meme sustineamque, roget?
Aspiciam dominae victos amentis ocellos?
Langueat et tangi se vetet illa diu.
Haec bona non primae tribuit natura iuventae,
Quae cito post septem lustra venire solent.
Qui properent, nova musta bibant? mihi fundat avitum
Consulibus priscis condita testa merum.
Nec platanus, nisi sera, potest obsistere Phoebo
Et laedunt nudos prata novella pedes?
Scilicet Hermionen Helenae praeponere posses
Et melior Gorge quam sua mater erat"
At Venerem quicumque voles adtingere seram,
Si modo duraris, praemia digna feres.
Conscius, ecce, duos accepit lectus amantes;
Ad thalami clausas, Musa, resiste fores.
Sponte sua sine te celeberrima verba loquentur,
Nec manus in lecto laeva iacebit iners?
Invenient digiti quod agant in partibus illis,
In quibus occulte spicula tingit Amor.
Fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector
Nec solum bellis utilis ille fuit?
Fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles,
Cum premeret mollem lassus ab hoste torum.
Illis te manibus tangi, Brisei, sinebas,
Imbutae Phrygia quae nece semper erant?
An fuit hoc ipsum quod te, lasciva, iuvaret,
Ad tua victrices membra venire manus?
Crede mihi, non est Veneris properanda voluptas
Sed sensim tarda prolicienda mora.
Cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet,
Non obstet, tangas quominus illa, pudor;
Aspicies oculos tremulo fulgore micantes,
Ut sol a liquida saepe refulget aqua?
Accedent questus, accedet amabile murmur
Et dulces gemitus aptaque verba ioco.
Sed neque tu dominam velis maioribus usus
Defice, nec cursus anteeat illa tuos?
Ad metam properate simul; tum plena voluptas,
Cum pariter victi femina virque iacent.
Hic tibi servandus tenor est, cum libera dantur
Otia, furtivum nec timor urget opus?
Cum mora non tuta est, totis incumbere remis
Utile et admisso subdere calcar equo.
Finis adest operi; palmam date, grata iuventus,
Sertaque odoratae myrtea ferte comae.
Quantus apud Danaos Podalirius arte medendi,
Aeacides dextra, pectore Nestor erat,
Quantus erat Calchas extis, Telamonius armis,
Automedon curru, tantus amator ego.
Me vatem celebrate, viri, mihi dicite laudes?
Cantetur toto nomen in orbe meum.
Arma dedi vobis? dederat Vulcanus Achilli;
Vincite muneribus, vicit ut ille, datis.
Sed, quicumque meo superarit Amazona ferro,
Inscribat spoliis NASO MAGISTER ERAT.
Ecce, rogant tenerae, sibi dem praecepta, puellae;
Vos eritis chartae proxima cura meae.
Arma dedi Danais in Amazonas? arma supersunt,
Quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae.
Ite in bella pares? vincant, quibus alma Dione
Faverit et, toto qui volat orbe, puer.
Non erat armatis aequum concurrere nudas?
Sic etiam vobis vincere turpe, viri.
Dixerit e multis aliquis "Quid virus in anguis
Adicis et rabidae tradis ovile lupae?"
Parcite paucarum diffundere crimen in omnes?
Spectetur meritis quaeque puella suis.
Si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem
Quo premat Atrides crimine maior habet,
Si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae
Vivus et in vivis ad Styga venit equis,
Est pia Penelope lustris errante duobus
Et totidem lustris bella gerente viro?
Respice Phylaciden, et quae comes isse marito
Fertur et ante annos occubuisse suos?
Fata Pheretiadae coniunx Pagasaea redemit
Proque viro est uxor funere lata viri.
"Accipe me, Capaneu; cineres miscebimur" inquit
Iphias in medios desiluitque rogos.
Ipsa quoque et cultu est et nomine femina Virtus;
Non mirum, populo si placet illa suo.
(Nec tamen hae mentes nostra poscuntur ab arte?
Conveniunt cumbae vela minora meae.
Nil nisi lascivi per me discuntur amores;
Femina praecipiam quo sit amanda modo.)
Femina nec flammas nec saevos discutit arcus?
Parcius haec video tela nocere viris.
Saepe viri fallunt, tenerae non saepe puellae
Paucaque, si quaeras, crimina fraudis habent;
Phasida, iam matrem, fallax dimisit Iaso?
Venit in Aesonios altera nupta sinus.
Quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas
Pavit in ignoto sola relicta loco.
Quaere, Novem cur una Viae dicatur, et audi
Depositis silvas Phyllida flesse comis.
Et famam pietatis habet, tamen hospes et ensem
Praebuit et causam mortis, Elissa, tuae.
Quid vos perdiderit, dicam; nescistis amare?
Defuit ars vobis; arte perennat amor.
Nunc quoque nescirent" sed me Cytherea docere
Iussit et ante oculos constitit ipsa meos.
Tum mihi "Quid miserae" dixit "Meruere puellae?
Traditur armatis vulgus inerme viris.
Illos artifices gemini fecere libelli?
Haec quoque pars monitis erudienda tuis.
Probra Therapnaeae qui dixerat ante maritae,
Mox cecinit laudes prosperiore lyra.
Si bene te novi, cultas ne laede puellas;
Gratia, dum vives, ista petenda tibi est."
Dixit et e myrto (myrto nam vincta capillos
Constiterat) folium granaque pauca dedit?
Sensimus acceptis numen quoque; purior aether
Fulsit, et e toto pectore cessit onus.
Dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae,
Quas pudor et leges et sua iura sinunt.
Venturae memores iam nunc estote senectae;
Sic nullum vobis tempus abibit iners.
Dum licet et veros etiam nunc editis annos,
Ludite; eunt anni more fluentis aquae.
Nec, quae praeteriit, iterum revocabitur unda
Nec, quae praeteriit, hora redire potest.
Utendum est aetate; cito pede labitur aetas
Nec bona tam sequitur, quam bona prima fuit.
Hos ego, qui canent, frutices violaria vidi?
Hac mihi de spina grata corona data est.
Tempus erit, quo tu, quae nunc excludis amantes,
Frigida deserta nocte iacebis anus,
Nec tua frangetur nocturna ianua rixa,
Sparsa nec invenies limina mane rosa.
Quam cito, me miserum, laxantur corpora rugis
Et perit, in nitido qui fuit ore, color,
Quasque fuisse tibi canas a virgine iures
Sparguntur subito per caput omne comae"
Anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas,
Nec faciunt cervos cornua iacta senes?
Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem,
Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.
Adde, quod et partus faciunt breviora iuventae
Tempora; continua messe senescit ager.
Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori,
Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae?
Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis,
Unde habet Aenean Harmoniamque suos?
Ite per exemplum, genus o mortale, dearum,
Gaudia nec cupidis vestra negate viris.
Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant?
Mille licet sumant, deperit inde nihil.
Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu?
Sufficit et damni pars caret illa metu.
Quis vetet adposito lumen de lumine sumi
Quisve cavo vastas in mare servet aquas?
Et tamen ulla viro mulier "Non expedit" inquit?
Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis, aquam?
Nec vos prostituit mea vos, sed vana timere
Damna vetat; damnis munera vestra carent.
Sed me flaminibus venti maioris iturum,
Dum sumus in portu, provehat aura levis.
Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis
Provenit, et culto stat seges alta solo.
Forma dei munus? forma quota quaeque superbit?
Pars vestrum tali munere magna caret.
Cura dabit faciem? facies neclecta peribit,
Idaliae similis sit licet illa deae.
Corpora si veteres non sic coluere puellae,
Nec veteres cultos sic habuere viros;
Si fuit Andromache tunicas induta valentes,
Quid mirum? duri militis uxor erat?
Scilicet Aiaci coniunx ornata venires,
Cui tegimen septem terga fuere boum"
Simplicitas rudis ante fuit? nunc aurea Roma est
Et domiti magnas possidet orbis opes.
Aspice, quae nunc sunt, Capitolia, quaeque fuerunt;
Alterius dices illa fuisse Iovis.
Curia consilio nunc est dignissima tanto,
De stipula Tatio regna tenente fuit?
Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,
Quid nisi araturis pascua bubus erant?
Prisca iuvent alios, ego me nunc denique natum
Gratulor; haec aetas moribus apta meis,
Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum
Lectaque diverso litore concha venit,
Nec quia decrescunt effosso marmore montes,
Nec quia caeruleae mole fugantur aquae,
Sed quia cultus adest nec nostros mansit in annos
Rusticitas priscis illa superstes avis.
Vos quoque non caris aures onerate lapillis,
Quos legit in viridi decolor Indus aqua,
Nec prodite graves insuto vestibus auro;
Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
Munditiis capimur; non sint sine lege capilli?
Admotae formam dantque negantque manus.
Nec genus ornatus unum est; quod quamque decebit,
Elegat et speculum consulat ante suum.
Longa probat facies capitis discrimina puri;
Sic erat ornatis Laodamia comis.
Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui,
Ut pateant aures, ora rotunda volunt.
Alterius crines umero iactentur utroque;
Talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra?
Altera succinctae religetur more Dianae,
Ut solet, attonitas cum petit illa feras?
Huic decet inflatos laxae iacuisse capillos,
Illa sit adstrictis impedienda comis?
Hanc placet ornari testudine Cyllenaea,
Sustineat similes fluctibus illa sinus.
Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes,
Nec quot apes Hybla nec quot in Alpe ferae,
Nec mihi tot positus numero conprendere fas est;
Adicit ornatus proxima quaeque dies.
Et neclecta decet multas coma; saepe iacere
Hesternam credas, illa repexa modo est.
Ars casu similis; sic capta vidit ut urbe
Alcides Iolen, "Hanc ego" dixit "Amo."
Talem te Bacchus Satyris clamantibus "Euhoe"
Sustulit in currus, Cnosi relicta, suos.
O quantum indulget vestro natura decori,
Quarum sunt multis damna pianda modis"
Nos male detegimur, raptique aetate capilli,
Ut Borea frondes excutiente, cadunt?
Femina canitiem Germanis inficit herbis,
Et melior vero quaeritur arte color,
Femina procedit denisissima crinibus emptis
Proque suis alios efficit aere suos.
Nec rubor est emisse; palam venire videmus
Herculis ante oculos virgineumque chorum.
Quid de veste loquar? nec nunc segmenta requiro
Nec quae de Tyrio murice, lana, rubes.
Cum tot prodierint pretio leviore colores,
Quis furor est census corpore ferre suos?
Aeris, ecce, color, tum cum sine nubibus aer
Nec tepidus pluvias concitat Auster aquas?
Ecce tibi similis, quae quondam Phrixon et Hellen
Diceris Inois eripuisse dolis?
Hic undas imitatur, habet quoque nomen ab undis;
Crediderim Nymphas hac ego veste tegi?
Ille crocum simulat (croceo velatur amictu,
Roscida luciferos cum dea iungit equos),
Hic Paphias myrtos, hic purpureas amethystos
Albentesve rosas Threiciamve gruem?
Nec glandes, Amarylli, tuae nec amygdala desunt,
Et sua velleribus nomina cera dedit.
Quot nova terra parit flores, cum vere tepenti
Vitis agit gemmas pigraque fugit hiems,
Lana tot aut plures sucos bibit; elige certos,
Nam non conveniens omnibus omnis erit.
Pulla decent niveas; Briseida pulla decebant?
Cum rapta est, pulla tum quoque veste fuit.
Alba decent fuscas; albis, Cephei, placebas?
Sic tibi vestitae pressa Seriphos erat.
Quam paene admonui, ne trux caper iret in alas
Neve forent duris aspera crura pilis"
Sed non Caucasea doceo de rupe puellas
Quaeque bibant undas, Myse Caice, tuas.
Quid, si praecipiam ne fuscet inertia dentes
Oraque suscepta mane laventur aqua?
Scitis et inducta candorem quaerere creta?
Sanguine quae vero non rubet, arte rubet?
Arte supercilii confinia nuda repletis
Parvaque sinceras velat aluta genas.
Nec pudor est oculos tenui signare favilla
Vel prope te nato, lucide Cydne, croco.
Est mihi, quo dixi vestrae medicamina formae,
Parvus, sed cura grande, libellus, opus;
Hinc quoque praesidium laesae petitote figurae?
Non est pro vestris ars mea rebus iners.
Non tamen expositas mensa deprendat amator
Pyxidas; ars faciem dissimulata iuvat.
Quem non offendat toto faex inlita vultu,
Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
Oesypa quid redolent, quamvis mittatur Athenis
Demptus ab inmundo vellere sucus ovis?
Nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas
Nec coram dentes defricuisse probem.
Ista dabunt formam, sed erunt deformia visu,
Multaque, dum fiunt turpia, facta placent;
Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis,
Pondus iners quondam duraque massa fuit?
Anulus ut fiat, primo conliditur aurum?
Quas geritis vestis, sordida lana fuit.
Cum fieret, lapis asper erat? nunc, nobile signum,
Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus;
Aptius a summa conspiciere manu.
Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore?
Claude forem thalami; quid rude prodis opus?
Multa viros nescire decet? pars maxima rerum
Offendat, si non interiora tegas;
Aurea quae pendent ornato signa theatro
Inspice, contemnes; brattea ligna tegit?
Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire,
Nec nisi summotis forma paranda viris.
At non pectendos coram praebere capillos,
Ut iaceant fusi per tua terga, veto.
Illo praecipue ne sis morosa caveto
Tempore nec lapsas saepe resolve comas?
Tuta sit ornatrix; odi, quae sauciat ora
Unguibus et rapta bracchia figit acu?
Devovet, et tangit, dominae caput illa simulque
Plorat in invisas sanguinolenta comas.
Quae male crinita est, custodem in limine ponat
Orneturve Bonae semper in aede Deae.
Dictus eram subito cuidam venisse puellae;
Turbida perversas induit illa comas.
Hostibus eveniat tam foedi causa pudoris
Inque nurus Parthas dedecus illud eat"
Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus
Et sine fronde frutex et sine crine caput.
Non mihi venistis, Semele Ledeve, docendae,
Perque fretum falso Sidoni vecta bove
Aut Helene, quam non stulte, Menelae, reposcis,
Tu quoque non stulte, Troice raptor, habes?
Turba docenda venit pulchrae turpesque puellae,
Pluraque sunt semper deteriora bonis.
Formosae non artis opem praeceptaque quaerunt?
Est illis sua dos, forma sine arte potens;
Cum mare compositum est, securus navita cessat?
Cum tumet, auxiliis adsidet ille suis.
Rara tamen menda facies caret; occule mendas,
Quaque potes, vitium corporis abde tui.
Si brevis es, sedeas, ne stans videare sedere,
Inque tuo iaceas quantulacumque toro
(Hic quoque, ne possit fieri mensura cubantis,
Iniecta lateant fac tibi veste pedes)?
Quae nimium gracilis, pleno velamina filo
Sumat, et ex umeris laxus amictus eat?
Pallida purpureis tangat sua corpora virgis,
Nigrior ad Pharii confuge piscis opem?
Pes malus in nivea semper celetur aluta,
Arida nec vinclis crura resolve suis?
Conveniunt tenues scapulis analemptrides altis,
Angustum circa fascia pectus eat?
Exiguo signet gestu, quodcumque loquetur,
Cui digiti pingues et scaber unguis erit?
Cui gravis oris odor, numquam ieiuna loquatur
Et semper spatio distet ab ore viri?
Si niger aut ingens aut non erit ordine natus
Dens tibi, ridendo maxima damna feres.
Quis credat? discunt etiam ridere puellae,
Quaeritur atque illis hac quoque parte decor;
Sint modici rictus parvaeque utrimque lacunae,
Et summos dentes ima labella tegant,
Nec sua perpetuo contendant ilia risu,
Sed leve nescioquid femineumque sonet.
Est, quae perverso distorqueat ora cachinno?
Cum risu laeta est altera, flere putes?
Illa sonat raucum quiddam atque inamabile; ridet,
Ut rudit a scabra turpis asella mola.
Quo non ars penetrat? discunt lacrimare decenter
Quoque volunt plorant tempore quoque modo.
Quid, cum legitima fraudatur littera voce
Blaesaque fit iusso lingua coacta sono?
In vitio decor est; quaedam male reddere verba
Discunt, posse minus, quam potuere, loqui.
Omnibus his, quoniam prosunt, inpendite curam?
Discite femineo corpora ferre gradu;
Est et in incessu pars non contempta decoris?
Allicit ignotos ille fugatque viros.
Haec movet arte latus tunicisque fluentibus auras
Accipit, extensos fertque superba pedes?
Illa, velut coniunx Vumbri rubicunda mariti,
Ambulat, ingentis varica fertque gradus.
Sed sit, ut in multis, modus hic quoque; rusticus alter
Motus, concesso mollior alter erit.
Pars umeri tamen ima tui, pars summa lacerti
Nuda sit, a laeva conspicienda manu;
Hoc vos praecipue, niveae, decet? hoc ubi vidi,
Oscula ferre umero, qua patet, usque libet.
Monstra maris Sirenes erant, quae voce canora
Quamlibet admissas detinuere rates?
His sua Sisyphides auditis paene resolvit
Corpora (nam sociis inlita cera fuit).
Res est blanda canor; discant cantare puellae
(Pro facie multis vox sua lena fuit)
Et modo marmoreis referant audita theatris
Et modo Niliacis carmina lusa modis?
Nec plectrum dextra, citharam tenuisse sinistra
Nesciat arbitrio femina docta meo;
Saxa ferasque lyra movit Rhodopeius Orpheus
Tartareosque lacus tergeminumque canem?
Saxa tuo cantu, vindex iustissime matris,
Fecerunt muros officiosa novos?
Quamvis mutus erat, voci favisse putatur
Piscis Arioniae, fabula nota lyrae.
Disce etiam duplici genialia nablia palma
Verrere; conveniunt dulcibus illa iocis.
Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae,
Sit quoque vinosi Teia Musa senis?
Nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?)
Cuive pater vafri luditur arte Getae?
Et teneri possis carmen legisse Properti
Sive aliquid Galli sive, Tibulle, tuum
Dictaque Varroni fulvis insignia villis
Vellera germanae, Phrixe, querenda tuae
Et profugum Aenean, altae primordia Romae,
Quo nullum Latio clarius extat opus?
Forsitan et nostrum nomen miscebitur istis
Nec mea Lethaeis scripta dabuntur aquis
Atque aliquis dicet "Nostri lege culta magistri
Carmina, quis partes instruit ille duas,
Deve tribus libris, titulo quos signat AMORUM
Elige, quod docili molliter ore legas,
Vel tibi composita cantetur EPISTULA voce?
Ignotum hoc aliis ille novavit opus."
O ita, Phoebe, velis, ita vos, pia numina vatum,
Insignis cornu Bacche novemque deae"
Quis dubitet, quin scire velim saltare puellam,
Ut moveat posito bracchia iussa mero?
Artifices lateris, scaenae spectacula, amantur;
Tantum mobilitas illa decoris habet.
Parva monere pudet, talorum dicere iactus
Ut sciat et vires, tessera missa, tuas?
Et modo tres iactet numeros, modo cogitet, apte
Quam subeat partem callida quamque vocet,
Cautaque non stulte latronum proelia ludat,
Unus cum gemino calculus hoste perit
Bellatorque sua prensus sine compare bellat
Aemulus et coeptum saepe recurrit iter?
Reticuloque pilae leves fundantur aperto
Nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est?
Est genus in totidem tenui ratione redactum
Scripula, quot menses lubricus annus habet?
Parva tabella capit ternos utrimque lapillos,
In qua vicisse est continuasse suos.
Mille facesse iocos? turpe est nescire puellam
Ludere; ludendo saepe paratur amor.
Sed minimus labor est sapienter iactibus uti?
Maius opus mores composuisse suos;
Tum sumus incauti studioque aperimur in ipso
Nudaque per lusus pectora nostra patent?
Ira subit, deforme malum, lucrique cupido
Iurgiaque et rixae sollicitusque dolor?
Crimina dicuntur, resonat clamoribus aether,
Invocat iratos et sibi quisque deos.
Nulla fides tabulae; quae non per vota petuntur?
Et lacrimis vidi saepe madere genas.
Iuppiter a vobis tam turpia crimina pellat,
In quibus est ulli cura placere viro"
Hos ignava iocos tribuit natura puellis?
Materia ludunt uberiore viri;
Sunt illis celeresque pilae iaculumque trochique
Armaque et in gyros ire coactus equus?
Nec vos Campus habet nec vos gelidissima Virgo
Nec Tuscus placida devehit amnis aqua.
At licet et prodest Pompeias ire per umbras,
Virginis aetheriis cum caput ardet equis?
Visite laurigero sacrata Palatia Phoebo
(Ille Paraetonias mersit in alta rates)
Quaeque soror coniunxque ducis monimenta pararunt
Navalique gener cinctus honore caput,
Visite turicremas vaccae Memphitidos aras,
Visite conspicuis terna theatra locis?
Spectentur tepido maculosae sanguine harenae
Metaque ferventi circumeunda rota.
Quod latet, ignotum est? ignoti nulla cupido;
Fructus abest, facies cum bona teste caret.
Tu licet et Thamyran superes et Amoebea cantu,
Non erit ignotae gratia magna lyrae?
Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles,
Mersa sub aequoreis illa lateret aquis?
Quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis?
Hoc votum nostri summa laboris habet.
Cura deum fuerunt olim regumque poetae,
Praemiaque antiqui magna tulere chori,
Sanctaque maiestas et erat venerabile nomen
Vatibus, et largae saepe dabantur opes;
Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus,
Contiguus poni, Scipio magne, tibi?
Nunc hederae sine honore iacent operataque doctis
Cura vigil Musis nomen inertis habet.
Sed famae vigilare iuvat; quis nosset Homerum,
Ilias aeternum si latuisset opus?
Quis Danaen nosset, si semper clusa fuisset
Inque sua turri perlatuisset anus?
Utilis est vobis, formosae, turba, puellae?
Saepe vagos ultra limina ferte pedes.
Ad multas lupa tendit oves, praedetur ut unam,
Et Iovis in multas devolat ales aves;
Se quoque det populo mulier speciosa videndam?
Quem trahat, e multis forsitan unus erit?
Omnibus ulla locis maneat studiosa placendi
Et curam tota mente decoris agat.
Casus ubique valet; semper tibi pendeat hamus?
Quo minime credis gurgite, piscis erit?
Saepe canes frustra nemorosis montibus errant
Inque plagam nullo cervus agente venit.
Quid minus Andromedae fuerat sperare revinctae
Quam lacrimas ulli posse placere suas?
Funere saepe viri vir quaeritur; ire solutis
Crinibus et fletus non tenuisse decet.
Sed vitate viros cultum formamque professos
Quique suas ponunt in statione comas;
Quae vobis dicunt, dixerunt mille puellis?
Errat et in nulla sede moratur Amor.
Femina quid faciat, cum sit vir levior ipsa
Forsitan et plures possit habere viros?
Vix mihi credetis, sed credite; Troia maneret,
Praeceptis Priami si foret usa sui.
Sunt qui mendaci specie grassentur amoris
Perque aditus talis lucra pudenda petant.
Nec coma vos fallat liquido nitidissima nardo
Nec brevis in rugas longula pressa suas,
Nec toga decipiat filo tenuissima, nec si
Anulus in digitis alter et alter erit;
Forsitan ex horum numero cultissimus ille
Fur sit et uratur vestis amore tuae?
"Redde meum" clamant spoliatae saepe puellae,
"Redde meum" toto voce boante foro.
Has, Venus, e templis multo radiantibus auro
Lenta vides lites Appiadesque tuae.
Sunt quoque non dubia quaedam mala nomina fama;
Deceptae, a, multi crimen amantis habent.
Discite ab alterius vestris timuisse querelis,
Ianua fallaci ne sit aperta viro;
Parcite, Cecropides, iuranti credere Theseo;
Quos faciet testis, fecit et ante deos;
Et tibi, Demophoon Thesei criminis heres,
Phyllide decepta nulla relicta fides.
Si bene promittent, totidem promittite verbis?
Si dederint, et vos gaudia pacta date.
Illa potest vigiles flammas extinguere Vestae
Et rapere e templis, Inachi, sacra tuis
Et dare mixta viro tritis aconita cicutis,
Accepto Venerem munere si qua negat.
Fert animus propius consistere; supprime habenas,
Musa, nec admissis excutiare rotis.
Verba vadum temptent abiegnis scripta tabellis;
Accipiat missas apta ministra notas.
Inspice, quodque leges, ex ipsis collige verbis
Fingat an ex animo sollicitusque roget,
Postque brevem rescribe moram; mora semper amantes
Incitat, exiguum si modo tempus habet.
Sed neque te facilem iuveni promitte roganti
Nec tamen e duro, quod petit ille, nega;
Fac timeat speretque simul, quotiensque remittes,
Spesque magis veniat certa minorque metus.
Munda sed e medio consuetaque verba, puellae,
Scribite; sermonis publica forma placet.
A, quotiens dubius scriptis exarsit amator
Et nocuit formae barbara lingua bonae"
Sed quoniam, quamvis vittae careatis honore,
Est vobis vestros fallere cura viros,
Ancillae puerive manu perarate tabellas,
Pignora nec puero credite vestra novo;
Vidi ego fallentis isto terrore puellas
Servitium miseras tempus in omne pati
(Perfidus ille quidem, qui talia pignora servat,
Sed tamen Aetnaei fulminis instar habent).
Iudice me fraus est concessa repellere fraudem,
Armaque in armatos sumere iura sinunt.
Ducere consuescat multas manus una figuras
(A, pereant, per quos ista monenda mihi"),
Nec nisi deletis tutum rescribere ceris,
Ne teneat geminas una tabella manus?
Femina dicatur scribenti semper amator;
"Illa" sit in vestris, qui fuit "Ille", notis.
Si licet a parvis animum ad maiora referre
Plenaque curvato pandere vela sinu,
Pertinet ad faciem rabidos compescere mores;
Candida pax homines, trux decet ira feras.
Ora tument ira, nigrescunt sanguine venae,
Lumina Gorgoneo saevius igne micant.
"I procul hinc," dixit "Non es mihi, tibia, tanti",
Ut vidit vultus Pallas in amne suos;
Vos quoque si media speculum spectetis in ira,
Cognoscat faciem vix satis ulla suam.
Nec minus in vultu damnosa superbia vestro;
Comibus est oculis alliciendus Amor.
Odimus inmodicos (experto credite) fastus;
Saepe tacens odii semina vultus habet.
Spectantem specta? ridenti mollia ride?
Innuet; acceptas tu quoque redde notas.
Sic ubi prolusit, rudibus puer ille relictis
Spicula de pharetra promit acuta sua.
Odimus et maestas? Tecmessam diligat Aiax,
Nos, hilarem populum, femina laeta capit.
Numquam ego te, Andromache, nec te, Tecmessa, rogarem,
Ut mea de vobis altera amica foret?
Credere vix videor, cum cogar credere partu,
Vos ego cum vestris concubuisse viris.
Scilicet Aiaci mulier maestissima dixit
"Lux mea" quaeque solent verba iuvare viros"
Quis vetat a magnis ad res exempla minores
Sumere nec nomen pertimuisse ducis?
Dux bonus huic centum commisit vite regendos,
Huic equites, illi signa tuenda dedit;
Vos quoque, de nobis quem quisque erit aptus ad usum,
Inspicite et certo ponite quemque loco.
Munera det dives? ius qui profitebitur, adsit?
Facundus causam nempe clientis agat.
Carmina qui facimus, mittamus carmina tantum;
Hic chorus ante alios aptus amare sumus.
Nos facimus placitae late praeconia formae;
Nomen habet Nemesis, Cynthia nomen habet,
Vesper et Eoae novere Lycorida terrae,
Et multi, quae sit nostra Corinna, rogant.
Adde, quod insidiae sacris a vatibus absunt
Et facit ad mores ars quoque nostra suos;
Nec nos ambitio nec amor nos tangit habendi?
Contempto colitur lectus et umbra foro?
Sed facile haeremus validoque perurimur aestu
Et nimium certa scimus amare fide.
Scilicet ingenium placida mollitur ab arte
Et studio mores convenienter eunt.
Vatibus Aoniis faciles estote, puellae;
Numen inest illis Pieridesque favent.
Est deus in nobis et sunt commercia caeli?
Sedibus aetheriis spiritus ille venit.
A doctis pretium scelus est sperare poetis?
Me miserum, scelus hoc nulla puella timet.
Dissimulate tamen, nec prima fronte rapaces
Este; novus viso casse resistet amans.
Sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas,
Comparibus frenis artificemque reget,
Nec, stabilis animos annis viridemque iuventam
Ut capias, idem limes agendus erit;
Hic rudis et castris nunc primum notus Amoris,
Qui tetigit thalamos praeda novella tuos,
Te solam norit, tibi semper inhaereat uni?
Cingenda est altis saepibus ista seges.
Effuge rivalem; vinces, dum sola tenebis?
Non bene cum sociis regna Venusque manent.
Ille vetus miles sensim et sapienter amabit
Multaque tironi ono patienda feret?
Nec franget postes nec saevis ignibus uret
Nec dominae teneras adpetet ungue genas
Nec scindet tunicasve suas tunicasve puellae
Nec raptus flendi causa capillus erit.
Ista decent pueros aetate et amore calentes?
Hic fera composita vulnera mente feret.
Ignibus heu lentis uretur, ut umida faena,
Ut modo montanis silva recisa iugis.
Certior hic amor est, gravis et fecundior ille;
Quae fugiunt, celeri carpite poma manu.
Omnia tradantur (portas reseravimus hosti)
Et sit in infida proditione fides.
Quod datur ex facili, longum male nutrit amorem;
Miscenda est laetis rara repulsa iocis.
Ante fores iaceat, "Crudelis ianua" dicat
Multaque summisse, multa minanter agat.
Dulcia non ferimus? suco renovemur amaro;
Saepe perit ventis obruta cumba suis.
Hoc est, uxores quod non patiatur amari;
Conveniunt illas, cum voluere, viri.
Adde forem, et duro dicat tibi ianitor ore
"Non potes", exclusum te quoque tanget amor.
Ponite iam gladios hebetes, pugnetur acutis?
Nec dubito, telis quin petar ipse meis.
Dum cadit in laqueos, captus quoque nuper, amator
Solum se thalamos speret habere tuos?
Postmodo rivalem partitaque foedera lecti
Sentiat; has artes tolle, senescit amor.
Tum bene fortis equus reserato carcere currit,
Cum, quos praetereat quosque sequatur, habet.
Quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes;
En ego, confiteor, non nisi laesus amo.
Causa tamen nimium non sit manifesta doloris,
Pluraque sollicitus, quam sciet, esse putet.
Incitat et ficti tristis custodia servi
Et nimium duri cura molesta viri;
Quae venit ex tuto, minus est accepta voluptas?
Ut sis liberior Thaide, finge metus.
Cum melius foribus possis, admitte fenestra
Inque tuo vultu signa timentis habe?
Callida prosiliat dicatque ancilla "Perimus"?
Tu iuvenem trepidum quolibet abde loco.
Admiscenda tamen Venus est secura timori,
Ne tanti noctes non putet esse tuas.
Qua vafer eludi possit ratione maritus
Quaque vigil custos, praeteriturus eram.
Nupta virum timeat, rata sit custodia nuptae;
Hoc decet, hoc leges duxque pudorque iubent.
Te quoque servari, modo quam vindicta redemit,
Quis ferat? ut fallas, ad mea sacra veni.
Tot licet observent, adsit modo certa voluntas,
Quot fuerant Argo lumina, verba dabis.
Scilicet obstabit custos ne scribere possis,
Sumendae detur cum tibi tempus aquae,
Conscia cum possit scriptas portare tabellas,
Quas tegat in tepido fascia lata sinu.
Cum possit sura chartas celare ligatas
Et vincto blandas sub pede ferre notas"
Caverit haec custos, pro charta conscia tergum
Praebeat inque suo corpore verba ferat.
Tuta quoque est fallitque oculos e lacte recenti
Littera (carbonis pulvere tange; leges),
Fallet et umiduli quae fiet acumine lini,
Et feret occultas pura tabella notas.
Adfuit Acrisio servandae cura puellae?
Hunc tamen illa suo crimine fecit avum.
Quid faciat custos, cum sint tot in Urbe theatra,
Cum spectet iunctos illa libenter equos?
Cum sedeat Phariae sistris operata iuvencae,
Quoque sui comites ire vetantur, eat?
Cum fuget a templis oculos Bona Diva virorum,
Praeterquam si quos illa venire iubet?
Cum custode foris tunicas servante puellae
Celent furtivos balnea multa iocos?
Cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica
Et cedat lecto quamlibet aegra suo?
Nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis,
Quasque petas, non det ianua sola vias?
Fallitur et multo custodis cura Lyaeo,
Illa vel Hispano lecta sit uva iugo?
Sunt quoque quae faciant altos medicamina somnos
Victaque Lethaea lumina nocte premant.
Nec male deliciis odiosum conscia tardis
Detinet et longa iungitur ipsa mora.
Quid iuvat ambages praeceptaque parva movere,
Cum minimo custos munere possit emi?
Munera, crede mihi, capiunt hominesque deosque;
Placatur donis Iuppiter ipse datis.
Quid sapiens faciet? stultus quoque munere gaudet;
Ipse quoque accepto munere mutus erit.
Sed semel est custos longum redimendus in aevum?
Saepe dabit, dederit quas semel, ille manus.
Questus eram, memini, metuendos esse sodales?
Non tangit solos ista querela viros.
Credula si fueris, aliae tua gaudia carpent
Et lepus hic aliis exagitatus erit;
Haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque,
Crede mihi, mecum non semel illa fuit.
Nec nimium vobis formosa ancilla ministret;
Saepe vicem dominae praebuit illa mihi.
Quo feror insanus? quid aperto pectore in hostem
Mittor et indicio prodor ab ipse meo?
Non avis aucupibus monstrat, qua parte petatur,
Non docet infestos currere cerva canes.
Viderit utilitas? ego coepta fideliter edam;
Lemniasin gladios in mea fata dabo.
Efficite (et facile est) ut nos credamus amari;
Prona venit cupidis in sua vota fides.
Spectet amabilius iuvenem et suspiret ab imo
Femina, tam sero cur veniatque roget?
Accedant lacrimae, dolor et de paelice fictus,
Et laniet digitis illius ora suis.
Iamdudum persuasus erit? miserebitur ultro
Et dicet "Cura carpitur ista mei."
Praecipue si cultus erit speculoque placebit,
Posse suo tangi credet amore deas.
Sed te, quaecumque est, moderate iniuria turbet,
Nec sis audita paelice mentis inops,
Nec cito credideris; quantum cito credere laedat,
Exemplum vobis non leve Procris erit.
Est prope purpureos collis florentis Hymetti
Fons sacer et viridi caespite mollis humus?
Silva nemus non alta facit? tegit arbutus herbam?
Ros maris et lauri nigraque myrtus olent?
Nec densum foliis buxum fragilesque myricae
Nec tenues cytisi cultaque pinus abest.
Lenibus inpulsae Zephyris auraque salubri
Tot generum frondes herbaque summa tremit.
Grata quies Cephalo; famulis canibusque relictis
Lassus in hac iuvenis saepe resedit humo
"Quae"que "Meos releves aestus," cantare solebat
"Accipienda sinu, mobilis aura, veni."
Coniugis ad timidas aliquis male sedulus aures
Auditos memori rettulit ore sonos.
Procris, ut accepit nomen, quasi paelicis, Aurae,
Excidit et subito muta dolore fuit?
Palluit, ut serae lectis de vite racemis
Pallescunt frondes, quas nova laesit hiems,
Quaeque suos curvant matura Cydonia ramos
Cornaque adhuc nostris non satis apta cibis.
Ut rediit animus, tenues a pectore vestes
Rumpit et indignas sauciat ungue genas?
Nec mora, per medias passis furibunda capillis
Evolat, ut thyrso concita Baccha, vias.
Ut prope perventum, comites in valle relinquit,
Ipsa nemus tacito clam pede fortis init.
Quid tibi mentis erat, cum sic, male sana, leteres,
Procri? quis adtoniti pectoris ardor erat?
Iamiam venturam, quaecumque erat Aura, putabas
Scilicet atque oculis probra videnda tuis"
Nunc venisse piget (neque enim deprendere velles),
Nunc iuvat; incertus pectora versat amor;
Credere quae iubeant, locus est et nomen et index
Et quia mens semper, quod timet, esse putat?
Vidit ut oppressa vestigia corporis herba,
Pulsantur trepidi corde micante sinus.
Iamque dies medius tenues contraxerat umbras,
Inque pari spatio vesper et ortus erant;
Ecce, redit Cephalus silvis, Cyllenia proles,
Oraque fontana fervida pulsat aqua.
Anxia, Procri, lates? solitas iacet ille per herbas
Et "Zephyri molles auraque," dixit "Ades."
Ut patuit miserae iucundus nominis error,
Et mens et rediit verus in ora color?
Surgit et oppositas agitato corpore frondes
Movit in amplexus uxor itura viri?
Ille feram vidisse ratus iuvenaliter artus
Corripit; in dextra tela fuere manu-
Quid facis, infelix? non est fera; supprime tela-
Me miserum, iaculo fixa puella tuo est.
"Ei mihi," conclamat "Fixisti pectus amicum;
Hic locus a Cephalo vulnera semper habet.
Ante diem morior, sed nulla paelice laesa;
Hoc faciet positae te mihi, terra, levem.
Nomine suspectas iam spiritus exit in auras?
Labor, io; cara lumina conde manu."
Ille sinu dominae morientia corpora maesto
Sustinet et lacrimis vulnera saeva lavat?
Exit et incauto paulatim pectore lapsus
Excipitur miseri spiritus ore viri.
Sed repetamus opus; mihi nudis rebus eundum est,
Ut tangat portus fessa carina suos.
Sollicite expectas, dum te in convivia ducam,
Et quaeris monitus hac quoque parte meos.
Sera veni positaque decens incede lucerna;
Grata mora venies, maxima lena mora est?
Etsi turpis eris, formosa videbere potis,
Et latebras vitiis nox dabit ipsa tuis.
Carpe cibos digitis (est quiddam gestus edendi),
Ora nec immunda tota perungue manu?
Neve domi praesume dapes, sed desine citra
Quam capis; es paulo, quam potes esse, minus.
Priamides Helenen avide si spectet edentem,
Oderit et dicat "Stulta rapina mea est."
Aptius est deceatque magis potare puellas;
Cum Veneris puero non male, Bacche, facis.
Hoc quoque, qua patiens caput est animusque pedesque
Constant, nec, quae sunt singula, bina vide.
Turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo;
Digna est concubitus quoslibet illa pati.
Nec somnis posita tutum succumbere mensa;
Per somnos fieri multa pudenda solent.
Ulteriora pudet docuisse, sed alma Dione
"Praecipue nostrum est, quod pudet," inquit "Opus."
Nota sibi sit quaeque? modos a corpore certos
Sumite; non omnes una figura decet.
Quae facie praesignis erit, resupina iaceto?
Spectentur tergo, quis sua terga placent.
Milanion umeris Atalantes crura ferebat;
Si bona sunt, hoc sunt aspicienda modo.
Parva vehatur equo; quod erat longissima, numquam
Thebais Hectoreo nupta resedit equo.
Strata premat genibus paulum cervice reflexa
Femina per longum conspicienda latus.
Cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda,
Stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
Nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleia mater,
Solvere, et effusis colla reflecte comis.
Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit,
Ut celer aversis utere Parthus equis.
Mille ioci Veneris? simplex minimique laboris,
Cum iacet in dextrum semisupina latus.
Sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon
Vera magis vobis quam mea Musa canet?
Si qua fides, arti, quam longo fecimus usu,
Credite; praestabunt carmina nostra fidem.
Sentiat ex imis Venerem resoluta medullis
Femina, et ex aequo res iuvet illa duos.
Nec blandae voces iucundaque murmura cessent
Nec taceant mediis improba verba iocis.
Tu quoque, cui Veneris sensum natura negavit,
Dulcia mendaci gaudia finge sono.
(Infelix, cui torpet hebes locus ille, puella,
Quo pariter debent femina virque frui.)
Tantum, cum finges, ne sis manifesta, caveto;
Effice per motum luminaque ipsa fidem.
Quid iuvet, et voces et anhelitus arguat oris?
A pudet arcanas pars habet ista notas.
Gaudia post Veneris quae poscet munus amantem,
Illa suas nolet pondus habere preces.
Nec lucem in thalamos totis admitte fenestris;
Aptius in vestro corpore multa latent.
Lusus habet finem; cycnis descendere tempus,
Duxerunt collo qui iuga nostra suo.
Ut quondam iuvenes, ita nunc, mea turba, puellae
Inscribant spoliis NASO MAGISTER ERAT.
****
Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License

Zitationsvorschlag für dieses Objekt
TextGrid Repository (2020). TEI. 3032 Ars amatoria. University of Oxford Text Archive. . https://hdl.handle.net/21.T11991/0000-001A-59E2-1