Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli,
Tres sumus; hoc illi praetulit auctor opus.
Ut iam nulla tibi nos sit legisse voluptas,
At levior demptis poena duobus erit.
Arma gravi numero violentaque bella parabam
Edere, materia conveniente modis.
Par erat inferior versus? risisse Cupido
Dicitur atque unum surripuisse pedem.
"Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?
Pieridum vates, non tua, turba sumus.
Quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,
Ventilet accensas flava Minerva faces?
Quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,
Lege pharetratae virginis arva coli?
Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
Instruat, Aoniam Marte movente lyram?
Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;
Cur opus adfectas ambitiose novum?
An, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe?
Vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
Cum bene surrexit versu nova pagina primo,
Attenuat nervos proximus ille meos.
Nec mihi materia est numeris levioribus apta,
Aut puer aut longas compta puella comas."
Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
Legit in exitium spicula facta meum
Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum
"Quod"que "Canas, vates, accipe" dixit "Opus."
Me miserum" certas habuit puer ille sagittas;
Uror, et in vacuo pectore regnat Amor.
Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat?
Ferrea cum vestris bella valete modis.
Cingere litorea flaventia tempora myrto,
Musa per undenos emodulanda pedes.
Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur
Strata, neque in lecto pallia nostra sedent,
Et vacuus somno noctem, quam longa, peregi,
Lassaque versati corporis ossa dolent?
Nam, puto, sentirem, si quo temptarer amore-
An subit et tecta callidus arte nocet?
Sic erit; haeserunt tenues in corde sagittae,
Et possessa ferus pectora versat Amor.
Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem?
Cedamus; leve fit, quod bene fertur, onus.
Vidi ego iactatas mota face crescere flammas
Et vidi nullo concutiente mori?
Verbera plura ferunt quam quos iuvat usus aratri,
Detractant prensi dum iuga prima, boves?
Asper equus duris contunditur ora lupatis;
Frena minus sentit, quisquis ad arma facit.
Acrius invitos multoque ferocius urget,
Quam qui servitium ferre fatentur, Amor.
En ego, confiteor, tua sum nova praeda, Cupido?
Porrigimus victas ad tua iura manus.
Nil opus est bello; veniam pacemque rogamus?
Nec tibi laus armis victus inermis ero.
Necte comam myrto, maternas iunge columbas?
Qui deceat, currum vitricus ipse dabit?
Inque dato curru, populo clamante triumphum,
Stabis et adiunctas arte movebis aves.
Ducentur capti iuvenes captaeque puellae;
Haec tibi magnificus pompa triumphus erit.
Ipse ego, praeda recens, factum modo vulnus habebo
Et nova captiva vincula mente feram.
Mens Bona ducetur manibus post terga retortis
Et Pudor et castris quidquid Amoris obest.
Omnia te metuent, ad te sua bracchia tendens
Volgus "Io" magna voce "Triumphe" canet.
Blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque,
Adsidue partes turba secuta tuas.
His tu militibus superas hominesque deosque?
Haec tibi si demas commoda, nudus eris.
Laeta triumphanti de summo mater Olympo
Plaudet et adpositas sparget in ora rosas.
Tu pinnas gemma, gemma variante capillos,
Ibis in auratis aureus ipse rotis.
Tunc quoque non paucos, si te bene novimus, ures?
Tunc quoque praeteriens vulnera multa dabis.
Non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae?
Fervida vicino flamma vapore nocet.
Talis erat domita Bacchus Gangetide terra;
Tu gravis alitibus, tigribus ille fuit.
Ergo cum possim sacri pars esse triumphi,
Parce tuas in me perdere victor opes.
Aspice cognati felicia Caesaris arma;
Qua vicit, victos protegit ille manu.
Iusta precor; quae me nuper praedata puella est
Aut amet aut faciat cur ego semper amem.
A, nimium volui; tantum patiatur amari?
Audierit nostras tot Cytherea preces.
Accipe, per longos tibi qui deserviat annos?
Accipe, qui pura norit amare fide.
Si me non veterum commendant magna parentum
Nomina, si nostri sanguinis auctor eques,
Nec meus innumeris renovatur campus aratris,
Temperat et sumptus parcus uterque parens;
At Phoebus comitesque novem vitisque repertor
Hac faciunt et me qui tibi donat Amor
Et nulli cessura fides, sine crimine mores,
Nudaque simplicitas purpureusque pudor.
Non mihi mille placent, non sum desultor amoris;
Tu mihi, si qua fides, cura perennis eris?
Tecum, quos dederint annos mihi fila sororum,
Vivere contingat teque dolente mori?
Te mihi materiem felicem in carmina praebe;
Provenient causa carmina digna sua.
Carmine nomen habent exterrita cornibus Io
Et quam fluminea lusit adulter ave
Quaeque super pontum simulato vecta iuvenco
Virginea tenuit cornua vara manu.
Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem
Iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.
Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem;
Ultima cena tuo sit precor illa viro.
Ergo ego dilectam tantum conviva puellam
Aspiciam? tangi quem iuvet, alter erit,
Alteriusque sinus apte subiecta fovebis?
Iniciet collo, cum volet, ille manum?
Desine mirari, posito quod candida vino
Atracis ambiguos traxit in arma viros?
Nec mihi silva domus nec equo mea membra cohaerent;
Vix a te videor posse tenere manus.
Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris
Da mea nec tepidis verba ferenda Notis.
Ante veni quam vir? nec quid, si veneris ante,
Possit agi video, sed tamen ante veni.
Cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto
Ibis ut accumbas, clam mihi tange pedem?
Me specta nutusque meos vultumque loquacem;
Excipe furtivas et refer ipsa notas.
Verba superciliis sine voce loquentia dicam?
Verba leges digitis, verba notata mero.
Cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae,
Purpureas tenero pollice tange genas?
Si quid erit, de me tacita quod mente queraris,
Pendeat extrema mollis ab aure manus?
Cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt,
Versetur digitis anulus usque tuis?
Tange manu mensam, tangunt quo more precantes,
Optabis merito cum mala multa viro.
Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse iubeto?
Tu puerum leviter posce, quod ipsa voles;
Quae tu reddideris, ego primus pocula sumam,
Et, qua tu biberis, hac ego parte bibam.
Si tibi forte dabit quod praegustaverit ipse,
Reice libatos illius ore cibos?
Nec premat inpositis sinito tua colla lacertis,
Mite nec in rigido pectore pone caput,
Nec sinus admittat digitos habilesve papillae?
Oscula praecipue nulla dedisse velis.
Oscula si dederis, fiam manifestus amator
Et dicam "Mea sunt" iniciamque manum.
Haec tamen aspiciam, sed quae bene pallia celant,
Illa mihi caeci causa timoris erunt.
Nec femori committe femur nec crure cohaere
Nec tenerum duro cum pede iunge pedem.
Multa miser timeo, quia feci multa proterve,
Exemplique metu torqueor ipse mei;
Saepe mihi dominaeque meae properata voluptas
Veste sub iniecta dulce peregit opus.
Hoc tu non facies? sed ne fecisse puteris,
Conscia de tergo pallia deme tuo.
Vir bibat usque roga (precibus tamen oscula desint),
Dumque bibit, furtim, si potes, adde merum.
Si bene conpositus somno vinoque iacebit,
Consilium nobis resque locusque dabunt.
Cum surges abitura domum, surgemus et omnes,
In medium turbae fac memor agmen eas;
Agmine me invenies aut invenieris in illo?
Quidquid ibi poteris tangere, tange, mei.
Me miserum" monui, paucas quod prosit in horas?
Separor a domina nocte iubente mea.
Nocte vir includet? lacrimis ego maestus obortis,
Qua licet, ad saevas prosequar usque fores.
Oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet;
Quod mihi das furtim, iure coacta dabis.
Verum invita dato (potes hoc) similisque coactae;
Blanditiae taceant sitque maligna Venus.
Si mea vota valent, illum quoque ne iuvet opto?
Si minus, at certe te iuvet inde nihil.
Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,
Cras mihi constanti voce dedisse nega.
Aestus erat, mediamque dies exegerat horam?
Adposui medio membra levanda toro.
Pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae,
Quale fere silvae lumen habere solent,
Qualia sublucent fugiente crepuscula Phoebo
Aut ubi nox abiit nec tamen orta dies.
Illa verecundis lux est praebenda puellis,
Qua timidus latebras speret habere pudor.
Ecce, Corinna venit tunica velata recincta,
Candida dividua colla tegente coma,
Qualiter in thalamos formosa Sameramis isse
Dicitur et multis Lais amata viris.
Deripui tunicam? nec multum rara nocebat,
Pugnabat tunica sed tamen illa tegi?
Quae, cum ita pugnaret tamquam quae vincere nollet,
Victa est non aegre proditione sua.
Ut stetit ante oculos posito velamine nostros,
In toto nusquam corpore menda fuit;
Quos umeros, quales vidi tetigique lacertos"
Forma papillarum quam fuit apta premi"
Quam castigato planus sub pectore venter"
Quantum et quale latus" quam iuvenale femur"
Singula quid referam? nil non laudabile vidi,
Et nudam pressi corpus ad usque meum.
Cetera quis nescit? lassi requievimus ambo.
Proveniant medii sic mihi saepe dies.
Ianitor (indignum) dura religate catena,
Difficilem moto cardine pande forem.
Quod precor exiguum est; aditu fac ianua parvo
Obliquum capiat semiadaperta latus.
Longus amor tales corpus tenuavit in usus
Aptaque subducto corpore membra dedit?
Ille per excubias custodum leniter ire
Monstrat, inoffensos derigit ille pedes.
At quondam noctem simulacraque vana timebam?
Mirabar, tenebris quisquis iturus erat;
Risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido
Et leviter "Fies tu quoque fortis" ait.
Nec mora, venit amor; non umbras nocte volantis,
Non timeo strictas in mea fata manus?
Te nimium lentum timeo, tibi blandior uni;
Tu me, quo possis perdere, fulmen habes.
Aspice (uti videas, inmitia claustra relaxa)
Uda sit ut lacrimis ianua facta meis.
Certe ego, cum posita stares ad verbera veste,
Ad dominam pro te verba tremente tuli.
Ergo, quae valuit pro te quoque gratia quondam,
Heu facinus" pro me nunc valet illa parum?
Redde vicem meritis; grato licet esse, quod optas.
Tempora noctis eunt? excute poste seram.
Excute; sic umquam longa relevere catena,
Nec tibi perpetuo serva bibatur aqua.
Ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis;
Roboribus duris ianua fulta riget.
Urbibus obsessis clausae munimina portae
Prosunt; in media pace quid arma times?
Quid facies hosti, qui sic excludis amantem?
Tempora noctis eunt? excute poste seram.
Non ego militibus venio comitatus et armis;
Solus eram, si non saevus adesset Amor?
Hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum;
Ante vel a membris dividar ipse meis.
Ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum
Mecum est et madidis lapsa corona comis.
Arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis?
Tempora noctis eunt? excute poste seram.
Lentus es, an somnus, qui te male perdat, amantis
Verba dat in ventos aure repulsa tua?
At, memini, primo, cum te celare volebam,
Pervigil in mediae sidera noctis eras.
Forsitan et tecum tua nunc requiescit amica;
Heu, melior quanto sors tua sorte mea"
Dummodo sic, in me durae transite catenae.
Tempora noctis eunt? excute poste seram.
Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes
Raucaque concussae signa dedere fores?
Fallimur; inpulsa est animoso ianua vento.
Ei mihi, quam longe spem tulit aura meam"
Si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae,
Huc ades et surdas flamine tunde foris.
Urbe silent tota, vitreoque madentia rore
Tempora noctis eunt? excute poste seram,
Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse,
Quem face sustineo, tecta superba petam.
Nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent;
Illa pudore vacat, Liber Amorque metu.
Omnia consumpsi, nec te precibusque minisque
Movimus, o foribus durior ipse tuis.
Non te formosae decuit servare puellae
Limina; sollicito carcere dignus eras.
Iamque pruinosos molitur Lucifer axes,
Inque suum miseros excitat ales opus.
At tu, non laetis detracta corona capillis,
Dura super tota limina nocte iace?
Tu dominae, cum te proiectam mane videbit,
Temporis absumpti tam male testis eris.
Qualiscumque vale sentique abeuntis honorem,
Lente nec admisso turpis amante, vale.
Vos quoque, crudeles rigido cum limine postes
Duraque conservae ligna, valete, fores.
Adde manus in vincla meas (meruere catenas),
Dum furor omnis abit, si quis amicus ades;
Nam furor in dominam temeraria bracchia movit?
Flet mea vesana laesa puella manu.
Tunc ego vel caros potui violare parentes
Saeva vel in sanctos verbera ferre deos.
Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax
Stravit deprensos lata per arva greges,
Et vindex in matre patris, malus ultor, Orestes
Ausus in arcanas poscere tela deas?
Ergo ego digestos potui laniare capillos?
Nec dominam motae dedecuere comae;
Sic formosa fuit? talem Schoeneida dicam
Maenalias arcu sollicitasse feras?
Talis periuri promissaque velaque Thesei
Flevit praecipites Cressa tulisse Notos?
Sic, nisi vittatis quod erat, Cassandra, capillis,
Procubuit templo, casta Minerva, tuo.
Quis mihi non "Demens", quis non mihi "Barbare" dixit?
Ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu.
Sed taciti fecere tamen convicia vultus?
Egit me lacrimis ore tacente reum.
Ante meos umeris vellem cecidisse lacertos?
Utiliter potui parte carere mei;
In mea vesanas habui dispendia vires
Et valui poenam fortis in ipse meam.
Quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae?
Debita sacrilegae vincla subite manus.
An, si pulsassem minimum de plebe Quiritem,
Plecterer, in dominam ius mihi maius erit?
Pessima Tydides scelerum monimenta reliquit;
Ille deam primus perculit? alter ego.
Et minus ille nocens; mihi quam profitebar amare
Laesa est? Tydides saevus in hoste fuit.
I nunc, magnificos victor molire triumphos,
Cinge comam lauro votaque redde Iovi,
Quaeque tuos currus comitantum turba sequetur,
Clamet "Io, forti victa puella viro est""
Ante eat effuso tristis captiva capillo,
Si sinerent laesae, candida tota, genae.
Aptius inpressis fuerat livere labellis
Et collum blandi dentis habere notam.
Denique si tumidi ritu torrentis agebar
Caecaque me praedam fecerat ira suam,
Nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae
Nec nimium rigidas intonuisse minas
Aut tunicam a" summa diducere turpiter ora
Ad mediam (mediae zona tulisset opem)?
At nunc sustinui raptis a fronte capillis
Ferreus ingenuas ungue notare genas.
Astitit illa amens albo et sine sanguine vultu,
Caeduntur Pariis qualia saxa iugis?
Exanimis artus et membra trementia vidi,
Ut cum populeas ventilat aura comas,
Ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo
Summave cum tepido stringitur unda Noto?
Suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora,
Qualiter abiecta de nive manat aqua.
Tunc ego me primum coepi sentire nocentem?
Sanguis erat lacrimae, quas dabat illa, meus.
Ter tamen ante pedes volui procumbere supplex?
Ter formidatas reppulit illa manus.
At tu ne dubita (minuet vindicta dolorem)
Protinus in voltus unguibus ire meos?
Nec nostris oculis nec nostris parce capillis;
Quamlibet infirmas adiuvat ira manus.
Neve mei sceleris tam tristia signa supersint,
Pone recompositas in statione comas.
Est quaedam (quicumque volet cognoscere lenam,
Audiat), est quaedam nomine Dipsas anus.
Ex re nomen habet; nigri non illa parentem
Memnonis in roseis sobria vidit equis.
Illa magas artes Aeaeaque carmina novit,
Inque caput liquidas arte recurvat aquas?
Scit bene quid gramen, quid torto concita rhombo
Licia, quid valeat virus amantis equae.
Cum voluit, toto glomerantur nubila caelo?
Cum voluit, puro fulget in orbe dies.
Sanguine, si qua fides, stillantia sidera vidi?
Purpureus Lunae sanguine vultus erat.
Hanc ego nocturnas versam volitare per umbras
Suspicor et pluma corpus anile tegi?
Suspicor, et fama est? oculis quoque pupula duplex
Fulminat et gemino lumen ab orbe venit.
Evocat antiquis proavos atavosque sepulcris
Et solidam longo carmine findit humum.
Haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos?
Nec tamen eloquio lingua nocente caret.
Fors me sermoni testem dedit? illa monebat
Talia (me duplices occuluere fores);
"Scis here te, mea lux, iuveni placuisse beato?
Haesit et in voltu constitit usque tuo.
Et cur non placeas? nulli tua forma secunda est?
Me miseram, dignus corpore cultus abest.
Tam felix esses quam formosissima vellem;
Non ego te facta divite pauper ero.
Stella tibi oppositi nocuit contraria Martis?
Mars abiit? signo nunc Venus apta suo.
Prosit ut adveniens, en aspice; dives amator
Te cupiit; curae, quid tibi desit, habet.
Est etiam facies, qua se tibi conparet, illi;
Si te non emptam vellet, emendus erat.
Erubuit" decet alba quidem pudor ora, sed iste,
Si simules, prodest? verus obesse solet.
Cum bene deiectis gremium spectabis ocellis,
Quantum quisque ferat, respiciendus erit.
Forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae
Noluerint habiles pluribus esse viris?
Nunc Mars externis animos exercet in armis,
At Venus Aeneae regnat in urbe sui.
Ludunt formosae; casta est quam nemo rogavit?
Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
Has quoque, quae frontis rugas in vertice portant,
Excute, de rugis crimina multa cadent.
Penelope iuvenum vires temptabat in arcu?
Qui latus argueret corneus arcus erat.
Labitur occulte fallitque volatilis aetas,
Et celer admissis labitur annus equis.
Aera nitent usu, vestis bona quaerit haberi,
Canescunt turpi tecta relicta situ;
Forma, nisi admittas, nullo exercente senescit?
Nec satis effectus unus et alter habent.
Certior e multis nec tam invidiosa rapina est?
Plena venit canis de grege praeda lupis.
Ecce, quid iste tuus praeter nova carmina vates
Donat? amatoris milia multa leges.
Ipse deus vatum palla spectabilis aurea
Tractat inauratae consona fila lyrae.
Qui dabit, ille tibi magno sit maior Homero?
Crede mihi, res est ingeniosa dare.
Nec tu, si quis erit capitis mercede redemptus,
Despice; gypsati crimen inane pedis.
Nec te decipiant veteres circum atria cerae;
Tolle tuos tecum, pauper amator, avos.
Quin, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem?
Quod det, amatorem flagitet ante suum.
Parcius exigito pretium, dum retia tendis,
Ne fugiant? captos legibus ure tuis.
Nec nocuit simulatus amor; sine credat amari
Et cave, ne gratis hic tibi constet amor.
Saepe nega noctes; capitis modo finge dolorem?
Et modo, quae causas praebeat, Isis erit.
Mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum
Neve relentescat saepe repulsus amor.
Surda sit oranti tua ianua, laxa ferenti?
Audiat exclusi verba receptus amans?
Et quasi laesa prior nonnumquam irascere laeso;
Vanescit culpa culpa repensa tua.
Sed numquam dederis spatiosum tempus in iram;
Saepe simultates ira morata facit.
Quin etiam discant oculi lacrimare coacti,
Et faciant udas ille vel ille genas?
Nec, si quem falles, tu periurare timeto;
Commodat in lusus numina surda Venus.
Servus et ad partes sollers ancilla parentur,
Qui doceant apte quid tibi possit emi,
Et sibi pauca rogent; multos si pauca rogabunt,
Postmodo de stipula grandis acervus erit?
Et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem;
Fit cito per multas praeda petita manus.
Cum te deficient poscendi munera causae,
Natalem libo testificare tuum.
Ne securus amet nullo rivale caveto;
Non bene, si tollas proelia, durat amor.
Ille viri videat toto vestigia lecto
Factaque lascivis livida colla notis?
Munera praecipue videat quae miserit alter;
Si dederit nemo, Sacra roganda Via est.
Cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet,
Quod numquam reddas, commodet ipsa roga.
Lingua iuvet mentemque tegat; blandire noceque?
Impia sub dulci melle venena latent.
Haec si praestiteris usu mihi cognita longo
Nec tulerint voces ventus et aura meas,
Saepe mihi dices vivae bene, saepe rogabis
Ut mea defunctae molliter ossa cubent-"
Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra?
At nostrae vix se continuere manus
Quin albam raramque comam lacrimosaque vino
Lumina rugosas distraherentque genas.
Di tibi dent nullosque lares inopemque senectam
Et longas hiemes perpetuamque sitim.
Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido?
Attice, crede mihi, militat omnis amans.
Quae bello est habilis, Veneri quoque convenit aetas;
Turpe senex miles, turpe senilis amor.
Quos petiere duces annos in milite forti,
Hos petit in socio bella puella viro;
Pervigilant ambo, terra requiescit uterque?
Ille fores dominae servat, at ille ducis.
Militis officium longa est via; mitte puellam,
Strenuus exempto fine sequetur amans?
Ibit in adversos montes duplicataque nimbo
Flumina, congestas exteret ille nives,
Nec freta pressurus tumidos causabitur Euros
Aptaque verrendis sidera quaeret aquis.
Quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis
Et denso mixtas perferet imbre nives?
Mittitur infestos alter speculator in hostes,
In rivale oculos alter, ut hoste, tenet.
Ille graves urbes, hic durae limen amicae
Obsidet? hic portas frangit, at ille fores.
Saepe soporatos invadere profuit hostes
Caedere et armata vulgus inerme manu?
Sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi,
Et dominum capti deseruistis equi;
Nempe maritorum somnis utuntur amantes
Et sua sopitis hostibus arma movent.
Custodum transire manus vigilumque catervas
Militis et miseri semper amantis opus.
Mars dubius, nec certa Venus; victique resurgunt,
Quosque neges umquam posse iacere, cadunt.
Ergo desidiam quicumque vocabat amorem,
Desinat; ingenii est experientis Amor.
Ardet in abducta Briseide maestus Achilles
(Dum licet, Argeas frangite, Troes, opes)?
Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma,
Et galeam capiti quae daret, uxor erat?
Summa ducum, Atrides visa Priameide fertur
Maenadis effusis obstipuisse comis?
Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit;
Notior in caelo fabula nulla fuit.
Ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus?
Mollierant animos lectus et umbra meos?
Inpulit ignavum formosae cura puellae,
Iussit et in castris aera merere suis.
Inde vides agilem nocturnaque bella gerentem;
Qui nolet fieri desidiosus, amet.
Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis
Coniugibus belli causa duobus erat,
Qualis erat Lede, quam plumis abditus albis
Callidus in falsa lusit adulter ave,
Qualis Amymone siccis erravit in Argis,
Cum premeret summi verticis urna comas,
Talis eras; aquilamque in te taurumque timebam
Et quicquid magno de Iove fecit amor.
Nunc timor omnis abest animique resanuit error,
Nec facies oculos iam capit ista meos.
Cur sim mutatus quaeris? quia munera poscis;
Haec te non patitur causa placere mihi.
Donec eras simplex, animum cum corpore amavi?
Nunc mentis vitio laesa figura tua est.
Et puer est et nudus Amor, sine sordibus annos
Et nullas vestes, ut sit apertus, habet.
Quid puerum Veneris pretio prostare iubetis?
Quo pretium condat, non habet ille sinum.
Nec Venus apta feris Veneris nec filius armis;
Non decet inbelles aera merere deos.
Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere
Et miseras iusso corpore quaerit opes?
Devovet imperium tamen haec lenonis avari
Et, quod vos facitis sponte, coacta facit.
Sumite in exemplum pecudes ratione carentes;
Turpe erit, ingenium mitius esse feris.
Non equa munus equum, non taurum vacca poposcit,
Non aries placitam munere captat ovem.
Sola viro mulier spoliis exultat ademptis,
Sola locat noctes, sola locanda venit
Et vendit, quod utrumque iuvat, quod uterque petebat,
Et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
Quae Venus ex aequo ventura est grata duobus,
Altera cur illam vendit et alter emit?
Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas,
Quam socio motu femina virque ferunt?
Nec bene conducti vendunt periuria testes
Nec bene selecti iudicis arca patet?
Turpe reos empta miseros defendere lingua,
Quod faciat magnas, turpe tribunal, opes?
Turpe tori reditu census augere paternos
Et faciem lucro prostituisse suam.
Gratia pro rebus merito debetur inemptis?
Pro male conducto gratia nulla toro;
Omnia conductor solvit mercede soluta?
Non manet officio debitor ille tuo.
Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci;
Non habet eventus sordida praeda bonos.
Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas
Ut premerent sacrae virginis arma caput?
E quibus exierat, traiecit viscera ferro
Filius, et poenae causa monile fuit.
Nec tamen indignum est a divite praemia posci;
Munera poscenti quod dare possit habet?
Carpite de plenis pendentis vitibus uvas,
Praebeat Alcinoi poma benignus ager.
Officium pauper numerat studiumque fidemque?
Quod quis habet, dominae conferat omne suae.
Est quoque carminibus meritas celebrare puellas
Dos mea; quam volui, nota fit arte mea.
Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum?
Carmina quam tribuent, fama perennis erit.
Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi?
Quod nego poscenti, desine velle, dabo.
Colligere incertos et in ordine ponere crines
Docta neque ancillas inter habenda Nape
Inque ministeriis furtivae cognita noctis
Utilis et dandis ingeniosa notis,
Saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam,
Saepe laboranti fida reperta mihi,
Accipe et ad dominam peraratas mane tabellas
Perfer et obstantes sedula pelle moras.
Nec silicum venae nec durum in pectore ferrum
Nec tibi simplicitas ordine maior adest?
Credibile est et te sensisse Cupidinis arcus;
In me militiae signa tuere tuae.
Si quaeret quid agam, spe noctis vivere dices?
Cetera fert blanda cera notata manu.
Dum loquor, hora fugit; vacuae bene redde tabellas,
Verum continuo fac tamen illa legat.
Aspicias oculos mando frontemque legentis;
Et tacito vultu scire futura licet.
Nec mora, perlectis rescribat multa iubeto;
Odi, cum late splendida cera vacat.
Comprimat ordinibus versus, oculosque moretur
Margine in extremo littera rasa meos.
Quid digitos opus est graphio lassare tenendo?
Hoc habeat scriptum tota tabella "Veni."
Non ego victrices lauro redimire tabellas
Nec Veneris media ponere in aede morer.
Subscribam Veneri fidas sibi Naso ministra
S
dedicat. at nuper vile fuistis acer.
Flete meos casus; tristes rediere tabellae?
Infelix hodie littera posse negat.
Omina sunt aliquid; modo cum discedere vellet,
Ad limen digitos restitit icta Nape.
Missa foras iterum limen transire memento
Cautius atque alte sobria ferre pedem.
Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae,
Tuque, negaturis cera referta notis,
Quam, puto, de longae collectam flore cicutae
Melle sub infami Corsica misit apis.
At tamquam minio penitus medicata rubebas;
Ille color vere sanguinulentus erat.
Proiectae triviis iaceatis, inutile lignum,
Vosque rotae frangat praetereuntis onus.
Illum etiam, qui vos ex arbore vertit in usum,
Convincam puras non habuisse manus?
Praebuit illa arbor misero suspendia collo,
Carnifici diras praebuit illa cruces?
Illa dedit turpes raucis bubonibus umbras,
Volturis in ramis et strigis ova tulit.
His ego commisi nostros insanus amores
Molliaque ad dominam verba ferenda dedi?
Aptius hae capiant vadimonia garrula cerae,
Quas aliquis duro cognitor ore legat?
Inter ephemeridas melius tabulasque iacerent,
In quibus absumptas fleret avarus opes.
Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi;
Auspicii numerus non erat ipse boni.
Quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus
Rodat, et inmundo cera sit alba situ?
Iam super oceanum venit a seniore marito
Flava pruinoso quae vehit axe diem.
Quo properas, Aurora? mane; sic Memnonis umbris
Annua sollemni caede parentet avis.
Nunc iuvat in teneris dominae iacuisse lacertis?
Si quando, lateri nunc bene iuncta meo est.
Nunc etiam somni pingues et frigidus aer,
Et liquidum tenui gutture cantat avis.
Quo properas ingrata viris, ingrata puellis?
Roscida purpurea supprime lora manu.
Ante tuos ortus melius sua sidera servat
Navita nec media nescius errat aqua?
Te surgit quamvis lassus veniente viator
Et miles saevas aptat ad arma manus?
Prima bidente vides oneratos arva colentes,
Prima vocas tardos sub iuga panda boves?
Tu pueros somno fraudas tradisque magistris,
Ut subeant tenerae verbera saeva manus,
Atque eadem sponsum cultos ante Atria mittis,
Unius ut verbi grandia damna ferant?
Nec tu consulto nec tu iucunda diserto;
Cogitur ad lites surgere uterque novas?
Tu, cum feminei possint cessare labores,
Lanificam revocas ad sua pensa manum.
Omnia perpeterer? sed surgere mane puellas
Quis, nisi cui non est ulla puella, ferat?
Optavi quotiens ne nox tibi cedere vellet,
Ne fugerent vultus sidera mota tuos"
Optavi quotiens aut ventus frangeret axem
Aut caderet spissa nube retentus equus"
Invida, quo properas? quod erat tibi filius ater,
Materni fuerat pectoris ille color.
Tithono vellem de te narrare liceret;
Femina non caelo turpior ulla foret.
Illum dum refugis, longo quia grandior aevo,
Surgis ad invisas a sene mane rotas?
At si quem manibus Cephalum complexa teneres,
Clamares "Lente currite, noctis equi."
Cur ego plectar amans, si vir tibi marcet ab annis?
Num me nupsisti conciliante seni?
Aspice quot somnos iuveni donarit amato
Luna, neque illius forma secunda tuae.
Ipse deum genitor, ne te tam saepe videret,
Commisit noctes in sua vota duas.
Iurgia finieram. scires audisse; rubebat,
Nec tamen adsueto tardius orta dies.
Dicebam "Medicare tuos desiste capillos"?
Tingere quam possis, iam tibi nulla coma est.
At si passa fores, quid erat spatiosius illis?
Contigerant imum, qua patet, usque latus.
Quid, quod erant tenues et quos ornare timeres,
Vela colorati qualia Seres habent,
Vel pede quod gracili deducit aranea filum,
Cum leve deserta sub trabe nectit opus?
Nec tamen ater erat neque erat tamen aureus ille
Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color,
Qualem clivosae madidis in vallibus Idae
Ardua derepto cortice cedrus habet.
Adde quod et dociles et centum flexibus apti
Et tibi nullius causa doloris erant;
Non acus abrupit, non vallum pectinis illos?
Ornatrix tuto corpore semper erat?
Ante meos saepe est oculos ornata nec umquam
Bracchia derepta saucia fecit acu.
Saepe etiam nondum digestis mane capillis
Purpureo iacuit semisupina toro?
Tum quoque erat neclecta decens, ut Thracia Bacche,
Cum temere in viridi gramine lassa iacet.
Cum graciles essent tamen et lanuginis instar,
Heu, mala vexatae quanta tulere comae"
Quam se praebuerant ferro patienter et igni,
Ut fieret torto nexilis orbe sinus"
Clamabam "Scelus est istos, scelus, urere crines.
Sponte decent; capiti, ferrea, parce tuo.
Vim procul hinc remove; non est, qui debeat uri?
Erudit admotas ipse capillus acus."
Formosae periere comae, quas vellet Apollo,
Quas vellet capiti Bacchus inesse suo?
Illis contulerim, quas quondam nuda Dione
Pingitur umenti sustinuisse manu.
Quid male dispositos quereris periisse capillos?
Quid speculum maesta ponis inepta manu?
Non bene consuetis a te spectaris ocellis;
Ut placeas, debes immemor esse tui.
Non te cantatae laeserunt paelicis herbae,
Non anus Haemonia perfida lavit aqua,
Nec tibi vis morbi nocuit (procul omen abesto),
Nec minuit densas invida lingua comas;
Facta manu culpaque tua dispendia sentis?
Ipsa dabas capiti mixta venena tuo.
Nunc tibi captivos mittet Germania crines?
Tuta triumphatae munere gentis eris.
O quam saepe comas aliquo mirante rubebis
Et dices "Empta nunc ego merce probor;
Nescioquam pro me laudat nunc iste Sygambram?
Fama tamen memini cum fuit ista mea."
Me miserum, lacrumas male continet oraque dextra
Protegit ingenuas picta rubore genas?
Sustinet antiquos gremio spectatque capillos,
Ei mihi, non illo munera digna loco.
Collige cum vultu mentem; reparabile damnum est;
Postmodo nativa conspiciere coma.
Quid mihi, Livor edax, ignavos obicis annos
Ingeniique vocas carmen inertis opus,
Non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,
Praemia militiae pulverulenta sequi
Nec me verbosas leges ediscere nec me
Ingrato vocem prostituisse foro?
Mortale est, quod quaeris, opus? mihi fama perennis
Quaeritur, in toto semper ut orbe canar.
Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,
Dum rapidas Simois in mare volvet aquas?
Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit,
Dum cadet incurva falce resecta Ceres?
Battiades semper toto cantabitur orbe;
Quamvis ingenio non valet, arte valet?
Nulla Sophocleo veniet iactura cothurno?
Cum sole et luna semper Aratus erit?
Dum fallax servus, durus pater, improba lena
Vivent et meretrix blanda, Menandros erit?
Ennius arte carens animosique Accius oris
Casurum nullo tempore nomen habent?
Varronem primamque ratem quae nesciet aetas
Aureaque Aesonio terga petita duci?
Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
Exitio terras cum dabit una dies?
Tityrus et fruges Aeneiaque arma legentur,
Roma triumphati dum caput orbis erit?
Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
Discentur numeri, culte Tibulle, tui?
Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois,
Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
Ergo cum silices, cum dens patientis aratri
Depereant aevo, carmina morte carent;
Cedant carminibus reges regumque triumphi,
Cedat et auriferi ripa benigna Tagi.
Vilia miretur vulgus? mihi flavus Apollo
Pocula Castalia plena ministret aqua,
Sustineamque coma metuentem frigora myrtum
Atque a sollicito multus amante legar.
Pascitur in vivis Livor? post fata quiescit,
Cum suus ex merito quemque tuetur honos;
Ergo etiam cum me supremus adederit ignis,
Vivam, parsque mei multa superstes erit.
Hoc quoque composui Paelignis natus aquosis
Ille ego nequitiae Naso poeta meae?
Hoc quoque iussit Amor? procul hinc, procul este, severi;
Non estis teneris apta theatra modis.
Me legat in sponsi facie non frigida virgo
Et rudis ignoto tactus amore puer?
Atque aliquis iuvenum, quo nunc ego, saucius arcu
Agnoscat flammae conscia signa suae
Miratusque diu "Quo" dicat "Ab indice doctus
Conposuit casus iste poeta meos?"
Ausus eram, memini, caelestia dicere bella
Centimanumque Gyen (et satis oris erat),
Cum male se Tellus ulta est ingestaque Olympo
Ardua devexum Pelion Ossa tulit;
In manibus nimbos et cum Iove fulmen habebam,
Quod bene pro caelo mitteret ille suo.
Clausit amica fores; ego cum Iove fulmen omisi?
Excidit ingenio Iuppiter ipse meo.
Iuppiter, ignoscas; nil me tua tela iuvabant?
Clausa tuo maius ianua fulmen habet.
Blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi;
Mollierunt duras lenia verba fores.
Carmina sanguineae deducunt cornua lunae
Et revocant niveos solis euntis equos?
Carmine dissiliunt abruptis faucibus angues
Inque suos fontes versa recurrit aqua?
Carminibus cessere fores, insertaque posti,
Quamvis robur erat, carmine victa sera est.
Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles?
Quid pro me Atrides alter et alter agent,
Quique tot errando quot bello perdidit annos,
Raptus et Haemoniis flebilis Hector equis?
At facie tenerae laudata saepe puellae
Ad vatem, pretium carminis, ipsa venit.
Magna datur merces; heroum clara valete
Nomina; non apta est gratia vestra mihi?
Ad mea formosos vultus adhibete puellae
Carmina, purpureus quae mihi dictat Amor.
Quem penes est dominam servandi cura, Bagoa,
Dum perago tecum pauca, sed apta, vaca.
Hesterna vidi spatiantem luce puellam
Illa quae Danai porticus agmen habet.
Protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi?
Rescripsit trepida "Non licet" illa manu,
Et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est,
Quod nimium dominae cura molesta tua est.
Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri
Desine; quem metuit quisque, perisse cupit.
Vir quoque non sapiens; quid enim servare laboret
Unde nihil, quamvis non tueare, perit?
Sed gerat ille suo morem furiosus amori
Et castum, multis quod placet, esse putet?
Huic furtiva tuo libertas munere detur,
Quam dederis illi, reddat ut illa tibi.
Conscius esse velis? domina est obnoxia servo?
Conscius esse times? dissimulare licet.
Scripta leget secum; matrem misisse putato?
Venerit ignotus; postmodo notus erit?
Ibit ad affectam, quae non languebit, amicam;
Visat, iudiciis aegra sit illa tuis.
[Si faciet tarde, ne te mora longa fatiget,
Imposita gremio stertere fronte potes.]
Nec tu linigeram fieri quid possit ad Isin
Quaesieris, nec tu curva theatra time.
Conscius assiduos commissi tollet honores;
Quis minor est autem quam tacuisse labor?
Ille placet versatque domum neque verbera sentit,
Ille potens? alii, sordida turba, iacent.
Huic, verae ut lateant, causae finguntur inanes?
Atque ambo domini, quod probat una, probant.
Cum bene vir traxit vultum rugasque coegit,
Quod voluit fieri blanda puella, facit.
Sed tamen interdum tecum quoque iurgia nectat
Et simulet lacrimas carnificemque vocet?
Tu contra obicies quae tuto diluat illa,
Et veris falso crimine deme fidem.
Sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent?
Haec fac, in exiguo tempore liber eris.
Aspicis indicibus nexas per colla catenas?
Squalidus orba fide pectora carcer habet.
Quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat
Tantalus; hoc illi garrula lingua dedit?
Dum nimium servat custos Iunonius Ion,
Ante suos annos occidit? illa dea est.
Vidi ego compedibus liventia crura gerentem
Unde vir incestum scire coactus erat?
Poena minor merito; nocuit mala lingua duobus?
Vir doluit, famae damna puella tulit.
Crede mihi, nulli sunt crimina grata marito,
Nec quemquam, quamvis audiat, illa iuvant;
Seu tepet, indicium securas perdis ad aures?
Sive amat, officio fit miser ille tuo.
Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur;
Iudicis illa sui tuta favore venit.
Viderit ipse licet, credet tamen ille neganti
Damnabitque oculos et sibi verba dabit?
Aspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse
Et dicet "Poenas garrulus iste dabit."
Quid dispar certamen inis? tibi verbera victo
Adsunt, in gremio iudicis illa sedet.
Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus
Toxica, non stricto fulminat ense manus?
Quaerimus ut tuto per te possimus amare;
Quid precibus nostris mollius esse potest?
Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas,
Mutua nec Veneris gaudia nosse potes.
Qui primus pueris genitalia membra recidit,
Vulnera quae fecit debuit ipse pati.
Mollis in obsequium facilisque rogantibus esses,
Si tuus in quavis praetepuisset amor.
Non tu natus equo, non fortibus utilis armis,
Bellica non dextrae convenit hasta tuae.
Ista mares tractent? tu spes depone viriles;
Sunt tibi cum domina signa ferenda tua.
Hanc imple meritis, huius tibi gratia prosit?
Si careas illa, quis tuus usus erit?
Est etiam facies, sunt apti lusibus anni;
Indigna est pigro forma perire situ.
Fallere te potuit, quamvis habeare molestus;
Non caret effectu quod voluere duo.
Aptius at fuerit precibus temptasse; rogamus,
Dum bene ponendi munera tempus habes.
Non ego mendosos ausim defendere mores
Falsaque pro vitiis arma movere meis.
Confiteor, si quid prodest delicta fateri?
In mea nunc demens crimina fassus eo.
Odi, nec possum cupiens non esse, quod odi;
Heu quam, quae studeas ponere, ferre grave est"
Nam desunt vires ad me mihi iusque regendum?
Auferor, ut rapida concita puppis aqua.
Non est certa meos quae forma invitet amores;
Centum sunt causae cur ego semper amem.
Sive aliqua est oculos in se deiecta modestos,
Uror, et insidiae sunt pudor ille meae?
Sive procax aliqua est, capior quia rustica non est
Spemque dat in molli mobilis esse toro?
Aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas,
Velle sed ex alto dissimulare puto?
Sive es docta, places raras dotata per artes?
Sive rudis, placita es simplicitate tua.
Est quae Callimachi prae nostris rustica dicat
Carmina; cui placeo, protinus ipsa placet?
Est etiam quae me vatem et mea carmina culpet;
Culpantis cupiam sustinuisse femur.
Molliter incedit; motu capit? altera dura est;
At poterit tacto mollior esse viro.
Haec quia dulce canit flectitque facillima vocem,
Oscula cantanti rapta dedisse velim?
Haec querulas habili percurrit pollice chordas;
Tam doctas quis non possit amare manus?
Illa placet gestu numerosaque bracchia ducit
Et tenerum molli torquet ab arte latus;
Ut taceam de me, qui causa tangor ab omni,
Illic Hippolytum pone, Priapus erit.
Tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas
Et potes in toto multa iacere toro?
Haec habilis brevitate sua est; corrumpor utraque?
Conveniunt voto longa brevisque meo.
Non est culta; subit quid cultae accedere possit?
Ornata est; dotes exhibet ipsa suas.
Candida me capiet, capiet me flava puella?
Est etiam in fusco grata colore venus.
Seu pendent nivea pulli cervice capilli,
Leda fuit nigra conspicienda coma?
Seu flavent, placuit croceis Aurora capillis;
Omnibus historiis se meus aptat amor.
Me nova sollicitat, me tangit serior aetas;
Haec melior specie, moribus illa placet.
Denique quas tota quisquam probat Urbe puellas,
Noster in has omnis ambitiosus amor.
Nullus amor tanti est (abeas, pharetrate Cupido),
Ut mea sint totiens maxima vota mori.
Vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor,
Ei mihi, perpetuum nata puella malum.
Non mihi deceptae nudant tua facta tabellae
Nec data furtive munera crimen habent.
O utinam arguerem sic, ut non vincere possem"
Me miserum, quare tam bona causa mea est?
Felix, qui quod amat defendere fortiter audet,
Cui sua "Non feci" dicere amica potest.
Ferreus est nimiumque suo favet ille dolori,
Cui petitur victa palma cruenta rea.
Ipse miser vidi, cum me dormire putares,
Sobrius apposito crimina vestra mero;
Multa supercilio vidi vibrante loquentes?
Nutibus in vestris pars bona vocis erat.
Non oculi tacuere tui conscriptaque vino
Mensa, nec in digitis littera nulla fuit.
Sermonem agnovi, quod non videatur, agentem
Verbaque pro certis iussa valere notis.
Iamque frequens ierat mensa conviva relicta?
Compositi iuvenes unus et alter erant;
Inproba tum vero iungentes oscula vidi
(Illa mihi lingua nexa fuisse liquet),
Qualia non fratri tulerit germana severo,
Sed tulerit cupido mollis amica viro?
Qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam,
Sed Venerem Marti saepe tulisse suo.
"Quid facis?" exclamo "Quo nunc mea gaudia defers?
Iniciam dominas in mea iura manus.
Haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum;
In bona cur quisquam tertius ista venit?"
Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit? at illi
Conscia purpureus venit in ora pudor.
Quale coloratum Tithoni coniuge caelum
Subrubet, aut sponso visa puella novo?
Quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae
Aut, ubi cantatis, Luna, laborat equis?
Aut quod, ne longis flavescere possit ab annis,
Maeonis Assyrium femina tinxit ebur;
His erat aut alicui color ille simillimus horum,
Et numquam casu pulchrior illa fuit.
Spectabat terram; terram spectare decebat?
Maesta erat in vultu; maesta decenter erat.
Sicut erant (et erant culti) laniare capillos
Et fuit in teneras impetus ire genas?
Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti;
Defensa est armis nostra puella suis.
Qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi
Oscula ne nobis deteriora daret.
Risit et ex animo dedit optima, qualia possent
Excutere irato tela trisulca Iovi;
Torqueor infelix, ne tam bona senserit alter,
Et volo non ex hac illa fuisse nota.
Haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt,
Et quiddam visa est addidicisse novi.
Quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis
Lingua tua est nostris, nostra recepta tuis.
Nec tamen hoc unum doleo, non oscula tantum
Iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror;
Illa nisi in lecto nusquam potuere doceri?
Nescioquis pretium grande magister habet.
Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,
Occidit; exsequias ite frequenter, aves?
Ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis
Et rigido teneras ungue notate genas?
Horrida pro maestis lanietur pluma capillis,
Pro longa resonent carmina vestra tuba.
Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni,
Expleta est annis ista querela suis?
Alitis in rarae miserum devertere funus;
Magna sed antiqua est causa doloris Itys.
Omnes, quae liquido libratis in aere cursus,
Tu tamen ante alios, turtur amice, dole.
Plena fuit vobis omni concordia vita
Et stetit ad finem longa tenaxque fides.
Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae,
Hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.
Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,
Quid vox mutandis ingeniosa sonis,
Quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae?
Infelix avium gloria nempe iaces.
Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos
Tincta gerens rubro Punica rostra croco.
Non fuit in terris vocum simulantior ales;
Reddebas blaeso tam bene verba sono.
Raptus es invidia; non tu fera bella movebas?
Garrulus et placidae pacis amator eras.
Ecce, coturnices inter sua proelia vivunt,
Forsitan et fiant inde frequenter anus.
Plenus eras minimo, nec prae sermonis amore
In multos poteras ora vacare cibos;
Nux erat esca tibi causaeque papavera somni,
Pellebatque sitim simplicis umor aquae.
Vivit edax vultur ducensque per aera gyros
Miluus et pluviae graculus auctor aquae?
Vivit et armiferae cornix invisa Minervae,
Illa quidem saeclis vix moritura novem.
Occidit ille loquax humanae vocis imago
Psittacus, extremo munus ab orbe datum.
Optima prima fere manibus rapiuntur avaris?
Implentur numeris deteriora suis;
Tristia Phylacidae Thersites funera vidit
Iamque cinis vivis fratribus Hector erat.
Quid referam timidae pro te pia vota puellae,
Vota procelloso per mare rapta Noto?
Septima lux venit non exhibitura sequentem,
Et stabat vacuo iam tibi Parca colo?
Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato;
Clamavit moriens lingua "Corinna, vale."
Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet
Udaque perpetuo gramine terra viret.
Si qua fides dubiis, volucrum locus ille piarum
Dicitur, obscenae quo prohibentur aves;
Illic innocui late pascuntur olores
Et vivax phoenix, unica semper avis?
Explicat ipsa suas ales Iunonia pinnas,
Oscula dat cupido blanda columba mari.
Psittacus has inter nemorali sede receptus
Convertit volucres in sua verba pias.
Ossa tegit tumulus, tumulus pro corpore magnus,
Quo lapis exiguus par sibi carmen habet;
colligor ex ipso dominae placuisse sep
Ulcro.
ora fuere mihi plus ave docta loqui.
Ergo sufficiam reus in nova crimina semper?
Ut vincam, totiens dimicuisse piget.
Sive ego marmorei respexi summa theatri,
Elegis e multis unde dolere velis?
Candida seu tacito vidit me femina vultu,
In vultu tacitas arguis esse notas?
Si quam laudavi, miseros petis ungue capillos,
Si culpo, crimen dissimulare putas?
Sive bonus color est, in te quoque frigidus esse,
Seu malus, alterius dicor amore mori.
Atque ego peccati vellem mihi conscius essem;
Aequo animo poenam, qui meruere, ferunt.
Nunc temere insimulas credendoque omnia frustra
Ipsa vetas iram pondus habere tuam;
Aspice, ut auritus miserandae sortis asellus
Adsiduo domitus verbere lentus eat.
Ecce, novum crimen; sollers ornare Cypassis
Obicitur dominae contemerasse torum.
Di melius, quam me, si sit peccasse libido,
Sordida contemptae sortis amica iuvet"
Quis Veneris famulae conubia liber inire
Tergaque conplecti verbere secta velit?
Adde quod ornandis illa est operosa capillis
Et tibi per doctas grata ministra manus;
Scilicet ancillam, quod erat tibi fida, rogarem?
Quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret?
Per Venerem iuro puerique volatilis arcus
Me non admissi criminis esse reum.
Ponendis in mille modos perfecta capillis,
Comere sed solas digna Cypassi deas,
Et mihi iucundo non rustica cognita furto,
Apta quidem dominae sed magis apta mihi,
Quis fuit inter nos sociati corporis index?
Sensit concubitus unde Corinna tuos?
Num tamen erubui? num verbo lapsus in ullo
Furtivae Veneris conscia signa dedi?
Quid quod, in ancilla si quis delinquere possit,
Illum ego contendi mente carere bona?
(Thessalus ancillae facie Briseidos arsit,
Serva Mycenaeo Phoebas amata duci;
Nec sum ego Tantalide maior nec maior Achille?
Quod decuit reges, cur mihi turpe putem?)
Ut tamen iratos in te defixit ocellos,
Vidi te totis erubuisse genis.
At quanto, si forte refers, praesentior ipse
Per Veneris feci numina magna fidem"
(Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri
Carpathium tepidos per mare ferre Notos.)
Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende
Concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos.
Quid renuis fingisque novos, ingrata, timores?
Unum est e dominis emeruisse satis.
Quod si stulta negas, index ante acta fatebor
Et veniam culpae proditor ipse meae,
Quoque loco tecum fuerim quotiensque, Cypassi,
Narrabo dominae quotque quibusque modis.
O numquam pro me satis indignate Cupido,
O in corde meo desidiose puer,
Quid me, qui miles numquam tua signa reliqui,
Laedis, et in castris vulneror ipse meis?
Cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos?
Gloria pugnantes vincere maior erat.
Quid? non Haemonius, quem cuspide perculit, heros
Confossum medica postmodo iuvit ope?
Venator sequitur fugientia, capta relinquit,
Semper et inventis ulteriora petit.
Nos tua sentimus, populus tibi deditus, arma?
Pigra reluctanti cessat in hoste manus.
Quid iuvat in nudis hamata retundere tela
Ossibus? ossa mihi nuda reliquit Amor.
Tot sine amore viri, tot sunt sine amore puellae;
Hinc tibi cum magna laude triumphus eat.
(Roma, nisi inmensum vires promosset in orbem,
Stramineis esset nunc quoque tecta casis.)
Fessus in acceptos miles deducitur agros,
Mittitur in saltus carcere liber equus,
Longaque subductam celant navalia pinum,
Tutaque deposito poscitur ense rudis;
Me quoque, qui totiens merui sub amore puellae,
Defunctum placide vivere tempus erat.
"Vive" deus "Posito" si quis mihi dicat "Amore",
Deprecer; usque adeo dulce puella malum est.
Cum bene pertaesum est, animoque relanguit ardor,
Nescioquo miserae turbine mentis agor.
Ut rapit in praeceps dominum spumantia frustra
Frena retentantem durior oris equus,
Ut subitus prope iam prensa tellure carinam
Tangentem portus ventus in alta rapit,
Sic me saepe refert incerta Cupidinis aura
Notaque purpureus tela resumit Amor.
Fige, puer; positis nudus tibi praebeor armis?
Hic tibi sunt vires, hic tua dextra facit,
Huc tamquam iussae veniunt iam sponte sagittae?
Vix illis prae me nota pharetra sua est.
Infelix, tota quicumque quiescere nocte
Sustinet et somnos praemia magna vocat.
Stulte, quid est somnus gelidae nisi mortis imago?
Longa quiescendi tempora fata dabunt.
Me modo decipiant voces fallacis amicae
(Sperando certe gaudia magna feram),
Et modo blanditias dicat, modo iurgia nectat?
Saepe fruar domina, saepe repulsus eam.
Quod dubius Mars est, per te, privigne Cupido, est,
Et movet exemplo vitricus arma tuo?
Tu levis es multoque tuis ventosior alis
Gaudiaque ambigua dasque negasque fide.
Si tamen exaudis, pulchra cum matre, rogantem,
Indeserta meo pectore regna gere;
Accedant regno, nimium vaga turba, puellae?
Ambobus populis sic venerandus eris.
Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas
Uno posse aliquem tempore amare duas.
Per te ego decipior, per te deprensus inermis
Ecce duas uno tempore turpis amo.
Utraque formosa est, operosae cultibus ambae,
Artibus in dubio est haec sit an illa prior?
Pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa,
Et magis haec nobis et magis illa placet.
Erro, velut ventis discordibus acta phaselos,
Dividuumque tenent alter et alter amor.
Quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores?
Non erat in curas una puella satis?
Quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo,
In freta collectas alta quid addis aquas?
Sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem;
Hostibus eveniat vita severa meis?
Hostibus eveniat viduo dormire cubili
Et medio laxe ponere membra toro.
At mihi saevus Amor somnos abrumpat inertes
Simque mei lecti non ego solus onus?
Me mea disperdat nullo prohibente puella,
Si satis una potest, si minus una, duae.
Sufficiam; graciles, non sunt sine viribus artus?
Pondere, non nervis, corpora nostra carent.
Et lateri dabit in vires alimenta voluptas;
Decepta est opera nulla puella mea?
Saepe ego lascive consumpsi tempora noctis,
Utilis et forti corpore mane fui.
Felix, quem Veneris certamina mutua perdunt?
Di faciant, leti causa sit ista mei"
Induat adversis contraria pectora telis
Miles et aeternum sanguine nomen emat?
Quaerat avarus opes et, quae lassarit arando,
Aequora periuro naufragus ore bibat?
At mihi contingat Veneris languescere motu,
Cum moriar, medium solvar et inter opus?
Atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat
"Conveniens vitae mors fuit ista tuae."
Prima malas docuit mirantibus aequoris undis
Peliaco pinus vertice caesa vias,
Quae concurrentis inter temeraria cautes
Conspicuam fulvo vellere vexit ovem.
O utinam, ne quis remo freta longa moveret,
Argo funestas pressa bibisset aquas"
Ecce fugit notumque torum sociosque Penates
Fallacisque vias ire Corinna parat.
Quid tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo
Et gelidum Borean egelidumque Notum?
Non illic urbes, non tu mirabere silvas;
Una est iniusti caerula forma maris?
Nec medius tenuis conchas pictosque lapillos
Pontus habet; bibuli litoris illa mora est.
Litora marmoreis pedibus signate, puellae
(Hactenus est tutum, cetera caeca via est),
Et vobis alii ventorum proelia narrent,
Quas Scylla infestet quasve Charybdis aquas,
Et quibus emineant violenta Ceraunia saxis,
Quo lateant Syrtes magna minorque sinu.
Haec alii referant? at vos, quod quisque loquetur,
Credite; credenti nulla procella nocet.
Sero respicitur tellus, ubi fune soluto
Currit in inmensum panda carina salum,
Navita sollicitus cum ventos horret iniquos
Et prope tam letum quam prope cernit aquam.
Quod si concussas Triton exasperet undas,
Quam tibi sit toto nullus in ore color"
Tum generosa voces fecundae sidera Ledae
Et "Felix" dicas "Quem sua terra tenet""
Tutius est fovisse torum, legisse libellos,
Threiciam digitis increpuisse lyram.
At si vana ferunt volucres mea dicta procellae,
Aequa tamen puppi sit Galatea tuae;
Vestrum crimen erit talis iactura puellae,
Nereidesque deae Nereidumque pater.
Vade memor nostri, vento reditura secundo?
Impleat illa tuos fortior aura sinus.
Tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus,
Huc venti spectent, huc agat aestus aquas.
Ipsa roges, Zephyri veniant in lintea soli,
Ipsa tua moveas turgida vela manu.
Primus ego aspiciam notam de litore puppim
Et dicam "Nostros advehit illa deos""
Excipiamque umeris et multa sine ordine carpam
Oscula? pro reditu victima vota cadet,
Inque tori formam molles sternentur harenae
Et cumulus mensae quilibet esse potest.
Illic adposito narrabis multa Lyaeo,
Paene sit ut mediis obruta navis aquis,
Dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis
Nec te praecipites extimuisse Notos.
Omnia pro veris credam, sint ficta licebit;
Cur ego non votis blandiar ipse meis?
Haec mihi quam primum caelo nitidissimus alto
Lucifer admisso tempora portet equo.
Ite triumphales circum mea tempora laurus;
Vicimus? in nostro est ecce Corinna sinu,
Quam vir, quam custos, quam ianua firma (tot hostes")
Servabant, ne qua posset ab arte capi.
Haec est praecipuo victoria digna triumpho
In qua, quaecumque est, sanguine praeda caret.
Non humiles muri, non parvis oppida fossis
Cincta, sed est ductu capta puella meo.
Pergama cum caderent bello superata bilustri,
Ex tot in Atridis pars quota laudis erat?
At mea seposita est et ab omni milite dissors
Gloria, nec titulum muneris alter habet;
Me duce ad hanc voti finem, me milite veni?
Ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui.
Nec casum fortuna meis inmiscuit actis;
Huc ades, o cura parte triumphe mea.
Nec belli est nova causa mei; nisi rapta fuisset
Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret?
Femina silvestris Lapithas populumque biformem
Turpiter adposito vertit in arma mero?
Femina Troianos iterum nova bella movere
Impulit in regno, iuste Latine, tuo?
Femina Romanis etiamnunc Urbe recenti
Inmisit soceros armaque saeva dedit.
Vidi ego pro nivea pugnantes coniuge tauros;
Spectatrix animos ipsa iuvenca dabat.
Me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido
Iussit militiae signa movere suae.
Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris,
In dubio vitae lassa Corinna iacet.
Illa quidem clam me tantum molita pericli
Ira digna mea, sed cadit ira metu.
Sed tamen aut ex me conceperat, aut ego credo;
Est mihi pro facto saepe, quod esse potest.
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi
Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon,
Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo
Per septem portus in maris exit aquas,
Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi
(Sic tua sacra pius semper Osiris amet
Pigraque labatur circa donaria serpens
Et comes in pompa corniger Apis eat),
Huc adhibe vultus et in una parce duobus;
Nam vitam dominae tu dabis, illa mihi.
Saepe tibi sedit certis operata diebus,
Qua tingit laurus Gallica turma tuas.
Tuque, laborantes utero miserata puellas
Quarum tarda latens corpora tendit onus,
Lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia;
Digna est quam iubeas muneris esse tui.
Ipse ego tura dabo fumosis candidus aris,
Ipse feram ante tuos munera vota pedes?
Adiciam titulum servata Naso Corinna;
Tu modo fac titulo muneribusque locum.
Si tamen in tanto fas est monuisse timore,
Hac tibi sit pugna dimicuisse satis.
Quid iuvat inmunes belli cessare puellas
Nec fera peltatas agmina velle sequi,
Si sine Marte suis patiuntur vulnera telis
Et caecas armant in sua fata manus?
Quae prima instituit teneros convellere fetus,
Militia fuerat digna perire sua.
Scilicet ut careat rugarum crimine venter,
Sternetur pugnae tristis harena tuae?
Si mos antiquis placuisset matribus idem,
Gens hominum vitio deperitura fuit,
Quique iterum iaceret generis primordia nostri
In vacuo lapides orbe, parandus erat.
Quis Priami fregisset opes, si numen aquarum
Iusta recusasset pondera ferre Thetis?
Ilia si tumido geminos in ventre necasset,
Casurus dominae conditor Urbis erat?
Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo,
Caesaribus tellus orba futura fuit.
Tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,
Temptasset, quod tu, si tua mater opus?
Ipse ego, cum fuerim melius periturus amando,
Vidissem nullos matre necante dies.
Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis
Pomaque crudeli vellis acerba manu?
Sponte fluant matura sua? sine crescere nata;
Est pretium parvae non leve vita morae.
Vestra quid effoditis subiectis viscera telis
Et nondum natis dira venena datis?
Colchida respersam puerorum sanguine culpant,
Aque sua caesum matre queruntur Ityn;
Utraque saeva parens, sed tristibus utraque causis
Iactura socii sanguinis ulta virum.
Dicite, quis Tereus, quis vos inritet Iaso
Figere sollicita corpora vestra manu?
Hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris,
Perdere nec fetus ausa leaena suos.
At tenerae faciunt, sed non impune, puellae;
Saepe, suos utero quae necat, ipsa perit?
Ipsa perit ferturque rogo resoluta capillos,
Et clamant "Merito" qui modo cumque vident.
Ista sed aetherias vanescant dicta per auras,
Et sint ominibus pondera nulla meis.
Di, faciles peccasse semel concedite tuto?
Et satis est; poenam culpa secunda ferat.
Anule, formosae digitum vincture puellae,
In quo censendum nil nisi dantis amor,
Munus eas gratum? te laeta mente receptum
Protinus articulis induat illa suis?
Tam bene convenias quam mecum convenit illi,
Et digitum iusto commodus orbe teras.
Felix a domina tractaberis, anule, nostra;
Invideo donis iam miser ipse meis.
O utinam fieri subito mea munera possem
Artibus Aeaeae Carpathiive senis"
Tunc ego te cupiam, domina, et tetigisse papillas
Et laevam tunicis inseruisse manum;
Elabar digito quamvis angustus et haerens
Inque sinum mira laxus ab arte cadam.
Idem ego, ut arcanas possim signare tabellas
Neve tenax ceram siccaque gemma trahat,
Umida formosae tangam prius ora puellae?
Tantum ne signem scripta dolenda mihi.
Si dabor ut condar loculis, exire negabo
Adstringens digitos orbe minore tuos.
Non ego dedecori tibi sim, mea vita, futurus,
Quodve tener digitus ferre recuset, onus.
Me gere, cum calidis perfundes imbribus artus,
Damnaque sub gemma perfer euntis aquae.
Sed, puto, te nuda mea membra libidine surgent,
Et peragam partes anulus ille viri.
Inrita quid voveo? parvum proficiscere munus;
Illa datam tecum sentiat esse fidem.
Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris,
Parva, sed inriguis ora salubris aquis.
Sol licet admoto tellurem sidere findat
Et micet Icarii stella proterva canis,
Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis,
Et viret in tenero fertilis herba solo.
Terra ferax Cereris multoque feracior uvis,
Dat quoque baciferam Pallada rarus ager,
Perque resurgentes rivis labentibus herbas
Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
At meus ignis abest- verbo peccavimus uno;
Quae movet ardores, est procul? ardor adest.
Non ego, si medius Polluce et Castore ponar,
In caeli sine te parte fuisse velim.
Solliciti iaceant terraque premantur iniqua,
In longas orbem qui secuere vias?
Aut iuvenum comites iussissent ire puellas,
Si fuit in longas terra secanda vias.
Tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes,
Dummodo cum domina, molle fuisset iter?
Cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes
Et dare non aequis vela ferenda Notis?
Non quae virgineo portenta sub inguine latrant
Nec timeam vestros, curva Malea, sinus
Nec quae submersis ratibus saturata Charybdis
Fundit et effusas ore receptat aquas.
Quod si Neptuni ventosa potentia vincat
Et subventuros auferat unda deos,
Tu nostris niveos umeris inpone lacertos;
Corpore nos facili dulce feremus onus.
(Saepe petens Heron iuvenis transnaverat undas?
Tum quoque transnasset, sed via caeca fuit.)
At sine te, quamvis operosi vitibus agri
Me teneant, quamvis amnibus arva natent
Et vocet in rivos currentem rusticus undam,
Frigidaque arboreas mulceat aura comas,
Non ego Paelignos videor celebrare salubres,
Non ego natalem, rura paterna, locum?
Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos
Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum;
Separor a domina cur ego saepe mea?
At mihi te comitem iuraras usque futuram
Per me perque oculos, sidera nostra, tuos;
Verba puellarum, foliis leviora caducis,
Inrita, qua visum est, ventus et unda ferunt.
Si qua mei tamen est in te pia cura relicti,
Incipe pollicitis addere facta tuis
Parvaque quam primum rapientibus esseda mannis
Ipsa per admissas concute lora iubas.
At vos, qua veniet, tumidi subsidite montes,
Et faciles curvis vallibus este viae.
Si quis erit, qui turpe putet servire puellae,
Illo convincar iudice turpis ego.
Sim licet infamis, dum me moderatius urat
Quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet
Atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem,
Formosae quoniam praeda futurus eram.
Dat facies animos; facie violenta Corinna est?
Me miserum, cur est tam bene nota sibi?
Scilicet a speculi sumuntur imagine fastus,
Nec nisi conpositam se prius illa videt.
Non, tibi si facies nimium dat in omnia regni
(O facies oculos nata tenere meos"),
Collatum idcirco tibi me contemnere debes;
Aptari magnis inferiora licet.
Traditur et nymphe mortalis amore Calypso
Capta recusantem detinuisse virum?
Creditur aequoream Pthio Nereida regi,
Egeriam iusto concubuisse Numae?
Volcani Venus est, quamvis incude relicta
Turpiter obliquo claudicet ille pede?
Carminis hoc ipsum genus impar, sed tamen apte
Iungitur herous cum breviore modo.
Tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges?
Te deceat medio iura dedisse foro.
Non tibi crimen ero nec quo laetere remoto?
Non erit hic nobis infitiandus amor.
Sunt mihi pro magno felicia carmina censu,
Et multae per me nomen habere volunt;
Novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam?
Ut fiat, quid non illa dedisse velit?
Sed neque diversi ripa labuntur eadem
Frigidus Eurotas populiferque Padus,
Nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis;
Ingenio causas tu dabis una meo.
Carmen ad iratum dum tu perducis Achillem
Primaque iuratis induis arma viris,
Nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra,
Et tener ausuros grandia frangit Amor.
Saepe meae "Tandem" dixi "Discede" puellae;
In gremio sedit protinus illa meo?
Saepe "Pudet" dixi; lacrimis vix illa retentis
"Me miseram, iam te" dixit "Amare pudet?"
Implicuitque suos circum mea colla lacertos
Et, quae me perdunt, oscula mille dedit.
Vincor, et ingenium sumptis revocatur ab armis,
Resque domi gestas et mea bella cano.
Sceptra tamen sumpsi curaque tragoedia nostra
Crevit, et huic operi quamlibet aptus eram;
Risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos
Sceptraque privata tam cito sumpta manu?
Hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,
Deque cothurnato vate triumphat Amor.
Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris
(Ei mihi, praeceptis urgeor ipse meis),
Aut quod Penelopes verbis reddatur Ulixi
Scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas,
Quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason
Hippolytique parens Hippolytusque legant,
Quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem
Dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae.
Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus
Scriptaque diversis rettulit ipse locis"
Candida Penelope signum cognovit Ulixis,
Legit ab Hippolyto scripta noverca suo?
Iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae,
Quodque legat Phyllis, si modo vivit, adest.
Tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera venit,
Dat votam Phoebo Lesbis amata lyram.
Nec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canenti,
Aureus in medio Marte tacetur Amor;
Et Paris est illic et adultera, nobile crimen,
Et comes extincto Laodamia viro.
Si bene te novi, non bella libentius istis
Dicis, et a vestris in mea castra venis.
Si tibi non opus est servata, stulte, puella,
At mihi fac serves, quo magis ipse velim.
Quod licet, ingratum est? quod non licet, acrius urit;
Ferreus est, si quis, quod sinit alter, amat.
Speremus pariter, pariter metuamus amantes,
Et faciat voto rara repulsa locum.
Quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet?
Nil ego, quod nullo tempore laedat, amo.
Viderat hoc in me vitium versuta Corinna,
Quaque capi possem, callida norat opem.
A, quotiens sani capitis mentita dolores
Cunctantem tardo iussit abire pede"
A, quotiens finxit culpam, quantumque licebat
Insonti, speciem praebuit esse nocens"
Sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis,
Rursus erat votis comis et apta meis.
Quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat"
Oscula, di magni, qualia quotque dabat"
Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,
Saepe time insidias, saepe rogata nega,
Et sine me ante tuos proiectum in limine postis
Longa pruinosa frigora nocte pati.
Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;
Hoc iuvat, haec animi sunt alimenta mei?
Pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis
Vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.
Si numquam Danaen habuisset aenea turris,
Non esset Danae de Iove facta parens?
Dum servat Iuno mutatam cornibus Io,
Facta est quam fuerat gratior illa Iovi.
Quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondes
Carpat et e magno flumine potet aquam?
Si qua volet regnare diu, deludat amantem.
(Ei mihi, ne monitis torquear ipse meis")
Quidlibet eveniat, nocet indulgentia nobis;
Quod sequitur, fugio? quod fugit, ipse sequor.
At tu, formosae nimium secure puellae,
Incipe iam prima claudere nocte forem?
Incipe, quis totiens furtim tua limina pulset,
Quaerere, quid latrent nocte silente canes,
Quas ferat et referat sollers ancilla tabellas,
Cur totiens vacuo secubet ipsa toro;
Mordeat ista tuas aliquando cura medullas,
Daque locum nostris materiamque dolis.
Ille potest vacuo furari litore harenas,
Uxorem stulti si quis amare potest.
Iamque ego praemoneo; nisi tu servare puellam
Incipis, incipiet desinere esse mea.
Multa diuque tuli? speravi saepe futurum,
Cum bene servasses, ut bene verba darem.
Lentus es et pateris nulli patienda marito?
At mihi concessi finis amoris erit.
Scilicet infelix numquam prohibebor adire?
Nox mihi sub nullo vindice semper erit?
Nil metuam? per nulla traham suspiria somnos?
Nil facies, cur te iure perisse velim?
Quid mihi cum facili, quid cum lenone marito?
Corrumpit vitio gaudia nostra suo.
Quin alium, quem tanta iuvet patientia, quaeris?
Me tibi rivalem si iuvat esse, veta.
Stat vetus et multos incaedua silva per annos?
Credibile est illi numen inesse loco.
Fons sacer in medio speluncaque pumice pendens,
Et latere ex omni dulce queruntur aves.
Hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris,
Quod mea, quaerebam, Musa moveret, opus?
Venit odoratos Elegia nexa capillos,
Et, puto, pes illi longior alter erat.
Forma decens, vestis tenuissima, vultus amantis,
Et pedibus vitium causa decoris erat.
Venit et ingenti violenta Tragoedia passu;
Fronte comae torva, palla iacebat humi?
Laeva manus sceptrum late regale movebat,
Lydius alta pedum vincla cothurnus erat?
Et prior "Ecquis erit" dixit "Tibi finis amandi,
O argumenti lente poeta tui?
Nequitiam vinosa tuam convivia narrant,
Narrant in multas compita secta vias.
Saepe aliquis digito vatem designat euntem
Atque ait ""Hic, hic est, quem ferus urit Amor.""
Fabula, nec sentis, tota iactaris in Urbe,
Dum tua praeterito facta pudore refers.
Tempus erat thyrso pulsum graviore moveri?
Cessatum satis est; incipe maius opus.
Materia premis ingenium? cane facta virorum;
""Haec animo"" dices ""Area digna meo est.""
Quod tenerae cantent lusit tua Musa puellae,
Primaque per numeros acta iuventa suos.
Nunc habeam per te Romana Tragoedia nomen;
Implebit leges spiritus iste meas."
Hactenus, et movit pictis innixa cothurnis
Densum caesarie terque quaterque caput.
Altera, si memini, limis subrisit ocellis?
Fallor, an in dextra myrtea virga fuit?
"Quid gravibus verbis, animosa Tragoedia," dixit
"Me premis? an numquam non gravis esse potes?
Inparibus tamen es numeris dignata moveri?
In me pugnasti versibus usa meis.
Non ego contulerim sublimia carmina nostris;
Obruit exiguas regia vestra fores.
Sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido;
Non sum materia fortior ipsa mea.
Rustica sit sine me lascivi mater Amoris;
Huic ego proveni lena comesque deae.
Quam tu non poteris duro reserare cothurno,
Haec est blanditiis ianua laxa meis.
Et tamen emerui plus quam tu posse ferendo
Multa supercilio non patienda tuo;
Per me decepto didicit custode Corinna
Liminis adstricti sollicitare fidem
Delabique toro tunica velata soluta
Atque impercussos nocte movere pedes.
Vel quotiens foribus duris incisa pependi
Non verita a populo praetereunte legi"
Quin ego me memini, dum custos saevus abiret,
Ancillae missam delituisse sinu.
Quid, cum me munus natali mittis, at illa
Rumpit et adposita barbara mergit aqua?
Prima tuae movi felicia semina mentis?
Munus habes, quod te iam petit ista, meum."
Desierat? coepi "Per vos utramque rogamus,
In vacuas aures verba timentis eant.
Altera me sceptro decoras altoque cothurno;
Iam nunc contacto magnus in ore sonus.
Altera das nostro victurum nomen amori;
Ergo ades et longis versibus adde brevis.
Exiguum vati concede, Tragoedia, tempus;
Tu labor aeternus? quod petit illa, breve est."
Mota dedit veniam. teneri properentur Amores,
Dum vacat; a tergo grandius urguet opus.
"Non ego nobilium sedeo studiosus equorum?
Cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor.
Ut loquerer tecum, veni, tecumque sederem,
Ne tibi non notus, quem facis, esset amor.
Tu cursus spectas, ego te; spectemus uterque
Quod iuvat atque oculos pascat uterque suos.
O, cuicumque faves, felix agitator equorum"
Ergo illi curae contigit esse tuae?
Hoc mihi contingat, sacro de carcere missis
Insistam forti mente vehendus equis
Et modo lora dabo, modo verbere terga notabo,
Nunc stringam metas interiore rota?
Si mihi currenti fueris conspecta, morabor,
Deque meis manibus lora remissa fluent.
A, quam paene Pelops Pisaea concidit hasta,
Dum spectat vultus, Hippodamia, tuos"
Nempe favore suae vicit tamen ille puellae;
Vincamus dominae quisque favore suae.
Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi?
Haec in lege loci commoda Circus habet.
Tu tamen, a dextra quicumque es, parce puellae;
Contactu lateris laeditur illa tui?
Tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura,
Si pudor est, rigido nec preme terga genu.
Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra;
Collige, vel digitis en ego tollo meis.
Invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas?
Quoque magis spectes- invida vestis eras.
Talia Milanion Atalantes crura fugacis
Optavit manibus sustinuisse suis?
Talia pinguntur succinctae crura Dianae,
Cum sequitur fortes fortior ipsa feras.
His ego non visis arsi? quid fiet ab ipsis?
In flammam flammas, in mare fundis aquas.
Suspicor ex istis et cetera posse placere,
Quae bene sub tenui condita veste latent.
Vis tamen interea faciles arcessere ventos,
Quos faciet nostra mota tabella manu?
An magis hic meus est animi, non aeris, aestus,
Captaque femineus pectora torret amor?
Dum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis;
Sordide de niveo corpore pulvis abi.
Sed iam pompa venit; linguis animisque favete?
Tempus adest plausus; aurea pompa venit.
Prima loco fertur passis Victoria pinnis;
Huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor.
Plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis;
Nil mihi cum pelago? me mea terra capit.
Plaude tuo Marti, miles; nos odimus arma?
Pax iuvat et media pace repertus amor.
Auguribus Phoebus, Phoebe venantibus adsit?
Artifices in te verte, Minerva, manus.
Ruricolae Cereri teneroque adsurgite Baccho?
Pollucem pugiles, Castora placet eques.
Nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu
Plaudimus; inceptis adnue, diva, meis
Daque novae mentem dominae, patiatur amari?
Adnuit et motu signa secunda dedit.
Quod dea promisit, promittas ipsa rogamus;
Pace loquar Veneris, tu dea maior eris.
Per tibi tot iuro testes pompamque deorum
Te dominam nobis tempus in omne peti.
Sed pendent tibi crura; potes, si forte iuvabit,
Cancellis primos inseruisse pedes.
Maxima iam vacuo praetor spectacula Circo
Quadriiugos aequo carcere misit equos.
Cui studeas, video? vincet, cuicumque favebis;
Quid cupias, ipsi scire videntur equi.
Me miserum, metam spatioso circuit orbe?
Quid facis? admoto proxumus axe subit.
Quid facis, infelix? perdis bona vota puellae?
Tende, precor, valida lora sinistra manu.
Favimus ignavo. sed enim revocate, Quirites,
Et date iactatis undique signa togis.
En revocant? at, ne turbet toga mota capillos,
In nostros abdas te licet usque sinus.
Iamque patent iterum reserato carcere postes,
Evolat admissis discolor agmen equis.
Nunc saltem supera spatioque insurge patenti;
Sint mea, sint dominae fac rata vota meae.
Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt?
Ille tenet palmam, palma petenda mea est."
Risit et argutis quiddam promisit ocellis;
"Hoc satis hic? alio cetera redde loco."
Esse deos, i, crede; fidem iurata fefellit,
Et facies illi quae fuit ante manet.
Quam longos habuit nondum periura capillos,
Tam longos, postquam numina laesit, habet.
Candida, candorem roseo suffusa rubore,
Ante fuit; niveo lucet in ore rubor.
Pes erat exiguus; pedis est artissima forma.
Longa decensque fuit; longa decensque manet.
Argutos habuit; radiant ut sidus ocelli,
Per quos mentita est perfida saepe mihi.
Scilicet aeterni falsum iurare puellis
Di quoque concedunt, formaque numen habet.
Perque suos illam nuper iurasse recordor
Perque meos oculos; et doluere mei.
Dicite, di, si vos impune fefellerat illa,
Alterius meriti cur ego damna tuli?
(At non invidiae vobis Cepheia virgo est
Pro male formosa iussa parente mori.)
Non satis est, quod vos habui sine pondere testes,
Et mecum lusos ridet inulta deos?
Ut sua per nostram redimat periuria poenam,
Victima deceptus decipientis ero?
Aut sine re nomen deus est frustraque timetur
Et stulta populos credulitate movet,
Aut, si quis deus est, teneras amat ille puellas;
Nimirum solas omnia posse iubet.
Nobis fatifero Mavors accingitur ense,
Nos petit invicta Palladis hasta manu,
Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus,
In nos alta Iovis dextera fulmen habet?
Formosas superi metuunt offendere laesi
Atque ultro, quae se non timuere, timent.
Et quisquam pia tura focis inponere curat?
Certe plus animi debet inesse viris.
Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces
Missaque periuras tela ferire vetat.
Tot meruere peti; Semele miserabilis arsit.
Officio est illi poena reperta suo?
(At si venturo se subduxisset amanti,
Non pater in Baccho matris haberet opus.)
Quid queror et toti facio convicia caelo?
Di quoque habent oculos, di quoque pectus habent.
Si deus ipse forem, numen sine fraude liceret
Femina mendaci falleret ore meum?
Ipse ego iurarem verum iurasse puellas
Et non de tetricis dicerer esse deus.
Tu tamen illorum moderatius utere dono,
Aut oculis certe parce, puella, meis.
Dure vir, inposito tenerae custode puellae
Nil agis; ingenio est quaeque tuenda suo.
Si qua metu dempto casta est, ea denique casta est?
Quae, quia non liceat, non facit, illa facit.
Ut iam servaris bene corpus, adultera mens est
Nec custodiri, ne velit, ulla potest?
Nec corpus servare potes, licet omnia claudas;
Omnibus occlusis intus adulter erit.
Cui peccare licet, peccat minus; ipsa potestas
Semina nequitiae languidiora facit.
Desine, crede mihi, vitia inritare vetando?
Obsequio vinces aptius illa tuo.
Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem
Ore reluctanti fulminis ire modo?
Constitit, ut primum concessas sensit habenas
Frenaque in effusa laxa iacere iuba.
Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
Sic interdictis imminet aeger aquis.
Centum fronte oculos, centum cervice gerebat
Argus, et hos unus saepe fefellit Amor?
In thalamum Danae ferro saxoque perennem
Quae fuerat virgo tradita, mater erat;
Penelope mansit, quamvis custode carebat,
Inter tot iuvenis intemerata procos.
Quidquid servatur, cupimus magis, ipsaque furem
Cura vocat? pauci, quod sinit alter, amant.
Nec facie placet illa sua, sed amore mariti;
Nescioquid, quod te ceperit, esse putant.
Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara;
Ipse timor pretium corpore maius habet.
Indignere licet, iuvat inconcessa voluptas;
Sola placet, "Timeo" dicere si qua potest.
Nec tamen ingenuam ius est servare puellam?
Hic metus externae corpora gentis agat.
Scilicet ut possit custos "Ego" dicere "Feci",
In laudem servi casta sit illa tui?
Rusticus est nimium, quem laedit adultera coniunx,
Et notos mores non satis Urbis habet,
In qua Martigenae non sunt sine crimine nati
Romulus Iliades Iliadesque Remus.
Quo tibi formosam, si non nisi casta placebat?
Non possunt ullis ista coire modis.
Si sapis, indulge dominae vultusque severos
Exue nec rigidi iura tuere viri
Et cole quos dederit (multos dabit) uxor amicos;
Gratia sic minimo magna labore venit?
Sic poteris iuvenum convivia semper inire
Et, quae non dederis, multa videre domi.
["Nox erat, et somnus lassos submisit ocellos?
Terruerunt animum talia visa meum;
Colle sub aprico creberrimus ilice lucus
Stabat, et in ramis multa latebat avis.
Area gramineo suberat viridissima prato
Umida de guttis lene sonantis aquae.
Ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum,
Fronde sub arborea sed tamen aestus erat.
Ecce petens variis immixtas floribus herbas
Constitit ante oculos candida vacca meos,
Candidior nivibus, tum cum cecidere recentes,
In liquidas nondum quas mora vertit aquas,
Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet
Et modo siccatam, lacte, reliquit ovem.
Taurus erat comes huic, feliciter ille maritus,
Cumque sua teneram coniuge pressit humum.
Dum iacet et lente revocatas ruminat herbas
Atque iterum pasto pascitur ante cibo,
Visus erat, somno vires adimente ferendi,
Cornigerum terra deposuisse caput.
Huc levibus cornix pinnis delapsa per auras
Venit et in viridi garrula sedit humo
Terque bovis niveae petulanti pectora rostro
Fodit et albentes abstulit ore iubas.
Illa locum taurumque diu cunctata reliquit,
Sed niger in vaccae pectore livor erat?
Utque procul vidit carpentes pabula tauros
(Carpebant tauri pabula laeta procul),
Illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illis
Et petiit herbae fertilioris humum.
Dic age, nocturnae, quicumque es, imaginis augur,
Si quid habent veri, visa quid ista ferant."
Sic ego? nocturnae sic dixit imaginis augur,
Expendens animo singula dicta suo;
"Quem tu mobilibus foliis vitare volebas,
Sed male vitabas, aestus amoris erat.
Vacca puella tua est; aptus color ille puellae?
Tu vir et in vacca conpare taurus eras.
Pectora quod rostro cornix fodiebat acuto,
Ingenium dominae lena movebit anus?
Quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit,
Frigidus in viduo destituere toro.
Livor et adverso maculae sub pectore nigrae
Pectus adulterii labe carere negant."
Dixerat interpres; gelido mihi sanguis ab ore
Fugit, et ante oculos nox stetit alta meos.]
Amnis harundinibus limosas obsite ripas,
Ad dominam propero; siste parumper aquas.
Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu
Concava traiecto cumba rudente vehat.
Parvus eras, memini, nec te transire refugi,
Summaque vix talos contigit unda meos?
Nunc ruis adposito nivibus de monte solutis
Et turpi crassas gurgite volvis aquas.
Quid properasse iuvat, quid parca dedisse quieti
Tempora, quid nocti conseruisse diem,
Si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis
Ulterior nostro ripa premenda pede?
Nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros,
Terribili densum cum tulit angue caput,
Nunc opto currum, de quo Cerealia primum
Semina venerunt in rude missa solum.
Prodigiosa loquor, veterum mendacia vatum;
Nec tulit haec umquam nec feret ulla dies.
Tu potius, ripis effuse capacibus amnis,
(Sic aeternus eas) labere fine tuo.
Non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae,
Si dicar per te forte retentus amans.
Flumina debebant iuvenes in amore iuvare;
Flumina senserunt ipsa, quid esset amor.
Inachus in Melie Bithynide pallidus isse
Dicitur et gelidis incaluisse vadis.
Nondum Troia fuit lustris obsessa duobus,
Cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos.
Quid? non Alpheon diversis currere terris
Virginis Arcadiae certus adegit amor?
Te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam
Pthiotum terris occuluisse ferunt.
Quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,
Natarum Thebe quinque futura parens?
Cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,
Herculis irata fracta querere manu;
Nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,
Una tamen tanti Deianira fuit.
Ille fluens dives septena per ostia Nilus,
Qui patriam tantae tam bene celat aquae,
Fertur in Euanthe collectam Asopide flammam
Vincere gurgitibus non potuisse suis.
Siccus ut amplecti Salmonida posset, Enipeus
Cedere iussit aquam; iussa recessit aqua.
Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans
Tiburis Argei pomifer arva rigas,
Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu
Ungue notata comas, ungue notata genas.
Illa gemens patruique nefas delictaque Martis
Errabat nudo per loca sola pede.
Hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis
Raucaque de mediis sustulit ora vadis
Atque ita "Quid nostras" dixit "Teris anxia ripas,
Ilia ab Idaeo Laomedonte genus?
Quo cultus abiere tui? quid sola vagaris,
Vitta nec evinctas impedit alba comas?
Quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos
Pectoraque insana plangis aperta manu?
Ille habet et silices et vivum in pectore ferrum,
Qui tenero lacrimas lentus in ore videt.
Ilia, pone metus; tibi regia nostra patebit
Teque colent amnes; Ilia, pone metus.
Tu centum aut plures inter dominabere nymphas,
Nam centum aut plures flumina nostra tenent.
Ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago;
Munera promissis uberiora feres."
Dixerat? illa oculos in humum deiecta modestos
Spargebat tepido flebilis imbre sinus?
Ter molita fugam ter ad altas restitit undas
Currendi vires eripiente metu?
Sera tamen scindens inimico pollice crinem
Edidit indignos ore tremente sonos;
"O utinam mea lecta forent patrioque sepulcro
Condita, dum poterant virginis ossa legi"
Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas
Turpis et Iliacis infitianda focis?
Quid moror et digitis designor adultera volgi?
Desint famosus quae notet ora pudor."
Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis
Atque ita se in rapidas perdita misit aquas?
Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis
Dicitur et socii iura dedisse tori.
Te quoque credibile est aliqua caluisse puella,
Sed nemora et silvae crimina vestra tegunt.
Dum loquor, increvit latas spatiosus in undas,
Nec capit admissas alveus altus aquas.
Quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs
Gaudia, quid coeptum, rustice, rumpis iter?
Quid, si legitimum flueres, si nobile flumen,
Si tibi per terras maxima fama foret?
Nomen habes nullum, rivis collecte caducis,
Nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus;
Fontis habes instar pluviamque nivesque solutas,
Quas tibi divitias pigra ministrat hiemps?
Aut lutulentus agis brumali tempore cursus
Aut premis arentem pulverulentus humum.
Quis te tum potuit sitiens haurire viator?
Quis dixit grata voce "Perennis eas"?
Damnosus pecori curris, damnosior agris;
Forsitan haec alios, me mea damna movent.
Huic ego vae demens narrabam fluminum amores"
Iactasse indigne nomina tanta pudet.
Nescioquem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem
Et potui nomen, Nile, referre tuum"
At tibi pro meritis opto, non candide torrens,
Sint rapidi soles siccaque semper hiemps.
At non formosa est, at non bene culta puella,
At, puto, non votis saepe petita meis?
Hanc tamen in nullos tenui male languidus usus,
Sed iacui pigro crimen onusque toro
Nec potui cupiens, pariter cupiente puella,
Inguinis effeti parte iuvante frui.
Illa quidem nostro subiecit eburnea collo
Bracchia Sithonia candidiora nive
Osculaque inseruit cupida luctantia lingua
Lascivum femori supposuitque femur
Et mihi blanditias dixit dominumque vocavit
Et quae praeterea publica verba iuvant.
Tacta tamen veluti gelida mea membra cicuta
Segnia propositum destituere meum.
Truncus iners iacui, species et inutile pondus,
Et non exactum, corpus an umbra forem.
Quae mihi ventura est, siquidem ventura, senectus,
Cum desit numeris ipsa iuventa suis?
A, pudet annorum; quo me iuvenemque virumque?
Nec iuvenem nec me sensit amica virum.
Sic flammas aditura pias aeterna sacerdos
Surgit et a caro fratre verenda soror.
At nuper bis flava Chlide, ter candida Pitho,
Ter Libas officio continuata meo est?
Exigere a nobis angusta nocte Corinnam,
Me memini numeros sustinuisse novem.
Num mea Thessalico languent devota veneno
Corpora, num misero carmen et herba nocent,
Sagave poenicea defixit nomina cera
Et medium tenuis in iecur egit acus?
Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam,
Deficiunt laesi carmine fontis aquae?
Ilicibus glandes cantataque vitibus uva
Decidit et nullo poma movente fluunt.
Quid vetat et nervos magicas torpere per artes?
Forsitan impatiens sit latus inde meum.
Huc pudor accessit facti; pudor ipse nocebat?
Ille fuit vitii causa secunda mei.
At qualem vidi tantum tetigique puellam"
Sic etiam tunica tangitur illa sua.
Illius ad tactum Pylius iuvenescere possit
Tithonosque annis fortior esse suis.
Haec mihi contigerat, sed vir non contigit illi.
Quas nunc concipiam per nova vota preces?
Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus,
Muneris oblati paenituisse deos.
Optabam certe recipi; sum nempe receptus?
Oscula ferre; tuli? proximus esse; fui.
Quo mihi fortunae tantum? quo regna sine usu?
Quid, nisi possedi dives avarus opes?
Sic aret mediis taciti vulgator in undis
Pomaque, quae nullo tempore tangat, habet.
A tenera quisquam sic surgit mane puella,
Protinus ut sanctos possit adire deos?
Sed, puto, non blanda non optima perdidit in me
Oscula, non omni sollicitavit ope?
Illa graves potuit quercus adamantaque durum
Surdaque blanditiis saxa movere suis;
Digna movere fuit certe vivosque virosque,
Sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui.
Quid iuvet, ad surdas si cantet Phemius aures?
Quid miserum Thamyran picta tabella iuvat?
At quae non tacita formavi gaudia mente,
Quos ego non finxi disposuique modos"
Nostra tamen iacuere velut praemortua membra
Turpiter hesterna languidiora rosa,
Quae nunc ecce vigent intempestiva valentque,
Nunc opus exposcunt militiamque suam.
Quin istic pudibunda iaces, pars pessima nostri?
Sic sum pollicitis captus et ante tuis.
Tu dominum fallis, per te deprensus inermis
Tristia cum magno damna pudore tuli.
Hanc etiam non est mea dedignata puella
Molliter admota sollicitare manu?
Sed postquam nullas consurgere posse per artes
Immemoremque sui procubuisse videt,
"Quid me ludis?" ait "Quis te, male sane, iubebat
Invitum nostro ponere membra toro?
Aut te traiectis Aeaea venefica lanis
Devovet, aut alio lassus amore venis."
Nec mora, desiluit tunica velata soluta
(Et decuit nudos proripuisse pedes),
Neve suae possent intactam scire ministrae,
Dedecus hoc sumpta dissimulavit aqua.
Et quisquam ingenuas etiam nunc suspicit artes
Aut tenerum dotes carmen habere putat?
Ingenium quondam fuerat pretiosius auro,
At nunc barbaria est grandis habere nihil.
Cum pulchre dominae nostri placuere libelli,
Quo licuit libris, non licet ire mihi?
Cum bene laudavit, laudato ianua clausa est;
Turpiter huc illuc ingeniosus eo.
Ecce recens dives parto per vulnera censu
Praefertur nobis sanguine pastus eques.
Hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis?
Huius in amplexu, vita, iacere potes?
Si nescis, caput hoc galeam portare solebat,
Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat?
Laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum,
Scuta tulit? dextram tange, cruenta fuit.
Qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram?
Heu, ubi mollities pectoris illa tui?
Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae;
Quaesitum est illi corpore, quicquid habet.
Forsitan et quotiens hominem iugulaverit ille
Indicet; hoc fassas tangis, avara, manus?
Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos
Ad rigidas canto carmen inane fores.
Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,
Sed trepidas acies et fera castra sequi,
Proque bono versu primum deducite pilum;
Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.
Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,
Corruptae pretium virginis ipse fuit.
Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa,
Aerati postes, ferrea turris erat?
Sed postquam sapiens in munere venit adulter,
Praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit.
At cum regna senex caeli Saturnus haberet,
Omne lucrum tenebris alta premebat humus;
Aeraque et argentum cumque auro pondera ferri
Manibus admorat, nullaque massa fuit.
At meliora dabat, curvo sine vomere fruges
Pomaque et in quercu mella reperta cava.
Nec valido quisquam terras scindebat aratro,
Signabat nullo limite mensor humum.
Non freta demisso verrebant eruta remo;
Ultima mortali tum via litus erat.
Contra te sollers, hominum natura, fuisti
Et nimium damnis ingeniosa tuis.
Quo tibi turritis incingere moenibus urbes,
Quo tibi discordes addere in arma manus?
Quid tibi cum pelago? terra contenta fuisses.
Cur non et caelum tertia regna facis?
[Qua licet, adfectas caelum quoque; templa Quirinus,
Liber et Alcides et modo Caesar habent.]
Eruimus terra solidum pro frugibus aurum?
Possidet inventas sanguine miles opes?
Curia pauperibus clausa est, dat census honores;
Inde gravis iudex, inde severus eques.
Omnia possideant; illis Campusque Forumque
Serviat, hi pacem crudaque bella gerant?
Tantum ne nostros avidi liceantur amores
Et (satis est) aliquid pauperis esse sinant.
At nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas,
Imperat ut captae, qui dare multa potest.
Me prohibet custos, in me timet illa maritum?
Si dederim, tota cedet uterque domo.
O si neclecti quisquam deus ultor amantis
Tam male quaesitas pulvere mutet opes"
Memnona si mater, mater ploravit Achillem,
Et tangunt magnas tristia fata deas,
Flebilis indignos, Elegia, solve capillos;
A, nimis ex vero nunc tibi nomen erit.
Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus
Ardet in exstructo corpus inane rogo.
Ecce puer Veneris fert eversamque pharetram
Et fractos arcus et sine luce facem?
Aspice, demissis ut eat miserabilis alis
Pectoraque infesta tundat aperta manu.
Excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,
Oraque singultu concutiente sonant.
Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt
Egressum tectis, pulcher Iule, tuis.
Nec minus est confusa Venus moriente Tibullo
Quam iuveni rupit cum ferus inguen aper.
At sacri vates et divum cura vocamur,
Sunt etiam qui nos numen habere putent.
Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat?
Omnibus obscuras inicit illa manus.
Quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo,
Carmine quid victas obstipuisse feras?
Et Linon in silvis idem pater "Aelinon" altis
Dicitur invita concinuisse lyra.
Adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni
Vatum Pieriis ora rigantur aquis;
Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno?
Defugiunt avidos carmina sola rogos.
Durat opus vatum, Troiani fama laboris
Tardaque nocturno tela retexta dolo;
Sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,
Altera cura recens, altera primus amor.
Quid vos sacra iuvant? quid nunc Aegyptia prosunt
Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?
Cum rapiunt mala fata bonos, (ignoscite fasso)
Sollicitor nullos esse putare deos.
Vive pius; moriere pius? cole sacra; colentem
Mors gravis a templis in cava busta trahet.
Carminibus confide bonis; iacet ecce Tibullus?
Vix manet e toto, parva quod urna capit.
Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales,
Pectoribus pasci nec timuere tuis?
Aurea sanctorum potuissent templa deorum
Urere, quae tantum sustinuere nefas.
Avertit vultus, Erycis quae possidet arces?
Sunt quoque qui lacrimas continuisse negant.
Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus
Ignotum vili supposuisset humo.
Hic certe madidos fugientis pressit ocellos
Mater et in cineres ultima dona tulit?
Hic soror in partem misera cum matre doloris
Venit inornatas dilaniata comas,
Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
Oscula nec solos destituere rogos.
Delia discedens "Felicius" inquit "Amata
Sum tibi; vixisti, dum tuus ignis eram."
Cui Nemesis "Quid" ait "Tibi sunt mea damna dolori?
Me tenuit moriens deficiente manu."
Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra
Restat, in Elysia valle Tibullus erit.
Obvius huic venies hedera iuvenalia cinctus
Tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo?
Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,
Sanguinis atque animae prodige Galle tuae.
His comes umbra tua est, si qua est modo corporis umbra?
Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.
Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,
Et sit humus cineri non onerosa tuo.
Annua venerunt Cerealis tempora sacri;
Secubat in vacuo sola puella toro.
Flava Ceres, tenues spicis redimita capillos,
Cur inhibes sacris commoda nostra tuis?
Te, dea, munificam gentes, ubi quaeque, loquuntur,
Nec minus humanis invidet ulla bonis.
Ante nec hirsuti torrebant farra coloni,
Nec notum terris area nomen erat,
Sed glandem quercus, oracula prima, ferebant;
Haec erat et teneri caespitis herba cibus.
Prima Ceres docuit turgescere semen in agris,
Falce coloratas subsecuitque comas.
Prima iugis tauros subponere colla coegit
Et veterem curvo dente revellit humum.
Hanc quisquam lacrimis laetari credit amantum
Et bene tormentis secubituque coli?
Nec tamen est, quamvis agros amet illa feraces,
Rustica nec viduum pectus amoris habet.
Cretes erunt testes? nec fingunt omnia Cretes;
Crete nutrito terra superba Iove.
Illic sideream mundi qui temperat arcem
Exiguus tenero lac bibit ore puer?
Magna fides testi; testis laudatur alumno?
Fassuram Cererem crimina nota puto.
Viderat Iasium Cretaea diva sub Ida
Figentem certa terga ferina manu?
Vidit et, ut tenerae flammam rapuere medullae,
Hinc pudor, ex illa parte trahebat amor.
Victus amore pudor; sulcos arere videres
Et sata cum minima parte redire sui?
Cum bene iactati pulsarant arva ligones,
Ruperat et duram vomer aduncus humum
Seminaque in latos ierant aequaliter agros,
Inrita decepti vota colentis erant.
Diva potens frugum silvis cessabat in altis?
Deciderant longae spicea serta comae.
Sola fuit Crete fecundo fertilis anno;
Omnia, qua tulerat se dea, messis erat?
Ipse locus nemorum canebat frugibus Ide
Et ferus in silva farra metebat aper.
Optavit Minos similes sibi legifer annos?
Optasset, Cereris longus ut esset amor.
Qui tibi secubitus tristes, dea flava, fuissent,
Hos cogor sacris nunc ego ferre tuis.
Cur ego sim tristis, cum sit tibi nata reperta
Regnaque quam Iuno sorte minora regat?
Festa dies Veneremque vocat cantusque merumque;
Haec decet ad dominos munera ferre deos.
Multa diuque tuli? vitiis patientia victa est;
Cede fatigato pectore, turpis amor.
Scilicet adserui iam me fugique catenas,
Et, quae non puduit ferre, tulisse pudet.
Vicimus et domitum pedibus calcamus Amorem;
Venerunt capiti cornua sera meo.
Perfer et obdura; dolor hic tibi proderit olim;
Saepe tulit lassis sucus amarus opem.
Ergo ego sustinui, foribus tam saepe repulsus,
Ingenuum dura ponere corpus humo?
Ergo ego nesciocui, quem tu conplexa tenebas,
Excubui clausam servus ut ante domum?
Vidi, cum foribus lassus prodiret amator
Invalidum referens emeritumque latus?
Hoc tamen est levius quam quod sum visus ab illo;
Eveniat nostris hostibus ille pudor.
Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi,
Ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes?
Scilicet et populo per me comitata placebas;
Causa fuit multis noster amoris amor.
Turpia quid referam vanae mendacia linguae
Et periuratos in mea damna deos,
Quid iuvenum tacitos inter convivia nutus
Verbaque compositis dissimulata notis?
Dicta erat aegra mihi; praeceps amensque cucurri?
Veni, et rivali non erat aegra meo.
His et quae taceo duravi saepe ferendis;
Quaere alium pro me qui velit ista pati.
Iam mea votiva puppis redimita corona
Lenta tumescentes aequoris audit aquas.
Desine blanditias et verba potentia quondam
Perdere; non ego sum stultus, ut ante fui.
Luctantur pectusque leve in contraria tendunt
Hac amor, hac odium? sed, puto, vincit amor.
[Odero, si potero? si non, invitus amabo;
Nec iuga taurus amat? quae tamen odit, habet.]
Nequitiam fugio, fugientem forma reducit?
Aversor morum crimina, corpus amo.
Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum
Et videor voti nescius esse mei.
Aut formosa fores minus aut minus inproba vellem;
Non facit ad mores tam bona forma malos.
Facta merent odium, facies exorat amorem;
Me miserum, vitiis plus valet illa suis.
Parce per o lecti socialia iura, per omnes
Qui dant fallendos se tibi saepe deos,
Perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,
Perque tuos oculos, qui rapuere meos.
Quicquid eris, mea semper eris? tu selige tantum,
Me quoque velle velis anne coactus amem.
Lintea dem potius ventisque ferenti0us utar
Et quam, si nolim, cogar amare, velim.
Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti
Omina non albae concinuistis aves?
Quodve putem sidus nostris occurrere fatis,
Quosve deos in me bella movere querar?
Quae modo dicta mea est, quam coepi solus amare,
Cum multis vereor ne sit habenda mihi.
Fallimur, an nostris innotuit illa libellis?
Sic erit; ingenio prostitit illa meo.
Et merito; quid enim formae praeconia feci?
Vendibilis culpa facta puella mea est.
Me lenone placet, duce me perductus amator,
Ianua per nostras est adaperta manus.
An prosint dubium, nocuerunt carmina certe;
Invidiae nostris illa fuere bonis.
Cum Thebae, cum Troia foret, cum Caesaris acta,
Ingenium movit sola Corinna meum.
Aversis utinam tetigissem carmina Musis,
Phoebus et inceptum destituisset opus.
Nec tamen ut testes mos est audire poetas;
Malueram verbis pondus abesse meis.
Per nos Scylla patri caros furata capillos
Pube premit rabidos inguinibusque canes?
Nos pedibus pinnas dedimus, nos crinibus angues?
Victor Abantiades alite fertur equo.
Idem per spatium Tityon porreximus ingens
Et tria vipereo fecimus ora cani?
Fecimus Enceladon iaculantem mille lacertis,
Ambiguae captos virginis ore viros?
Aeolios Ithacis inclusimus utribus Euros?
Proditor in medio Tantalus amne sitit?
De Niobe silicem, de virgine fecimus ursam?
Concinit Odrysium Cecropis ales Ityn?
Iuppiter aut in aves aut se transformat in aurum
Aut secat imposita virgine taurus aquas.
Protea quid referam Thebanaque semina dentes?
Qui vomerent flammas ore, fuisse boves,
Flere genis electra tuas, auriga, sorores,
Quaeque rates fuerint, nunc maris esse deas,
Aversumque diem mensis furialibus Atrei,
Duraque percussam saxa secuta lyram?
Exit in immensum fecunda licentia vatum
Obligat historica nec sua verba fide;
Et mea debuerat falso laudata videri
Femina? credulitas nunc mihi vestra nocet.
Cum mihi pomiferis coniunx foret orta Faliscis,
Moenia contigimus victa, Camille, tibi.
Casta sacerdotes Iunoni festa parabant
Et celebres ludos indigenamque bovem.
Grande morae pretium ritus cognoscere, quamvis
Difficilis clivis huc via praebet iter.
Stat vetus et densa praenubilus arbore lucus?
Aspice; concedes numinis esse locum.
Accipit ara preces votivaque tura piorum,
Ara per antiquas facta sine arte manus.
Huc, ubi praesonuit sollemni tibia cantu,
It per velatas annua pompa vias.
Ducuntur niveae populo plaudente iuvencae,
Quas aluit campis herba Falisca suis,
Et vituli nondum metuenda fronte minaces
Et minor ex humili victima porcus hara
Duxque gregis cornu per tempora dura recurvo?
Invisa est dominae sola capella deae;
Illius indicio silvis inventa sub altis
Dicitur inceptam destituisse fugam.
Nunc quoque per pueros iaculis incessitur index
Et pretium auctori vulneris ipsa datur.
Qua ventura dea est, iuvenes timidaeque puellae
Praeverrunt latas veste iacente vias.
Virginei crines auro gemmaque premuntur,
Et tegit auratos palla superba pedes?
More patrum Graio velatae vestibus albis
Tradita supposito vertice sacra ferunt.
Ore favent populi tum, cum venit aurea pompa
Ipsa sacerdotes subsequiturque suas.
Argiva est pompae facies; Agamemnone caeso
Et scelus et patrias fugit Halaesus opes
Iamque pererratis profugus terraque fretoque
Moenia felici condidit alta manu.
Ille suos docuit Iunonia sacra Faliscos;
Sint mihi, sint populo semper amica suo.
Non ego, ne pecces, cum sis formosa, recuso,
Sed ne sit misero scire necesse mihi?
Nec te nostra iubet fieri censura pudicam
Sed tamen ut temptes dissimulare rogat.
Non peccat, quaecumque potest peccasse negare,
Solaque famosam culpa professa facit.
Quis furor est, quae nocte latent, in luce fateri
Et, quae clam facias, facta referre palam?
Ignoto meretrix corpus iunctura Quiriti
Opposita populum submovet ante sera?
Tu tua prostitues famae peccata sinistrae
Commissi perages indiciumque tui?
Sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas,
Teque probam, quamvis non eris, esse putem.
Quae facis, haec facito; tantum fecisse negato
Nec pudeat coram verba modesta loqui.
Est qui nequitiam locus exigat; omnibus illum
Deliciis inple, stet procul inde pudor.
Hinc simul exieris, lascivia protinus omnis
Absit, et in lecto crimina pone tuo.
Illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori
Nec femori inpositum sustinuisse femur?
Illic purpureis condatur lingua labellis,
Inque modos venerem mille figuret amor?
Illic nec voces nec verba iuvantia cessent,
Spondaque lasciva mobilitate tremat.
Indue cum tunicis metuentem crimina vultum,
Et pudor obscenum diffiteatur opus.
Da populo, da verba mihi; sine nescius errem
Et liceat stulta credulitate frui.
Cur totiens video mitti recipique tabellas?
Cur pressus prior est interiorque torus?
Cur plus quam somno turbatos esse capillos
Collaque conspicio dentis habere notam?
Tantum non oculos crimen deducis ad ipsos?
Si dubitas famae parcere, parce mihi.
Mens abit et morior, quotiens peccasse fateris,
Perque meos artus frigida gutta fluit.
Tunc amo, tunc odi frustra, quod amare necesse est?
Tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim.
Nil equidem inquiram nec, quae celare parabis,
Insequar; et falli muneris instar erit.
Si tamen in media deprensa tenebere culpa
Et fuerint oculis probra videnda meis,
Quae bene visa mihi fuerint, bene visa negato;
Concedent verbis lumina nostra tuis.
Prona tibi vinci cupientem vincere palma est,
Sit modo "Non feci" dicere lingua memor;
Cum tibi contingat verbis superare duobus,
Etsi non causa, iudice vince tuo.
Quaere novum vatem, tenerorum mater Amorum;
Raditur haec elegis ultima meta meis?
Quos ego conposui, Paeligni ruris alumnus,
(Nec me deliciae dedecuere meae)
Si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres,
Non modo militiae turbine factus eques.
Mantua Vergilio gaudet, Verona Catullo?
Paelignae dicar gloria gentis ego,
Quam sua libertas ad honesta coegerat arma,
Cum timuit socias anxia Roma manus.
Atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi
Moenia, quae campi iugera pauca tenent,
"Quae tantum" dicet "Potuistis ferre poetam,
Quantulacumque estis, vos ego magna voco."
Culte puer puerique parens Amathusia culti,
Aurea de campo vellite signa meo?
Corniger increpuit thyrso graviore Lyaeus;
Pulsanda est magnis area maior equis.
Inbelles elegi, genialis Musa, valete,
Post mea mansurum fata superstes opus.
****
Distributed by the University of Oxford under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 Unported License

Citation Suggestion for this Object
TextGrid Repository (2020). TEI. 3031 Amores. University of Oxford Text Archive. . https://hdl.handle.net/21.T11991/0000-001A-5EEB-3